Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
Vestra toties efflagitavi, quae antequam aut persuadere , aut impetrare potuissemus, Turcarum Imperátor pacatis, aut devictis hostibus, qui suas, patrisque cogitationes morabantur, mittit Legatos , qui pacem a me petant, et, dum alia atque alia per fraudem simulat, incredibili multifcudine composita , revocatÍ6 etiam militibus Asiaticis, tanta vi coepit in me incumbere, ut post hominum memóriám Turci nec militum numero, nec tormentig bellicis, unquam instructiores, mea regna invaserint. Iíabet in castris, praeter navales copias, ut exploratores asserunt, ducenta equitum, et peditum millia, quibus ipse Tyrannus ad arcis meae Nandoralbensis obsidionem, maxima spe concepta, properat, qua quidem arce, ut sibi persuadet expugnata *), Budám, ubi mihi regia sedes est , recte perventurum minatur, et praedicat, idque forsitan , ut solemni voto quo se páter obstrinxerat, facere satis posset. Is enim , ut accepisse Sanctitatem Vestram non dubito , ante eam , quam de Sultano victoriam reportavit, magnó suo Mahumeto votum *) Expugnata etiam hoc anno die 2. Septembris fűit, desidia Hedervarii, et períidia Michaelu More, quibus sequente anno causa dicta fűit.