Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

tum hujusmodi vovit *), si se ejus victoriad compotem facérét, tria iliius hon >ri templa, toto orbe terrarum magnificentissima, pri­mum in oriente, duo reliqua ad Seplemtrio­nem et solem occidentem, se conditurum, his etiam loca, quae putabat esse accommodatis­eima descripsit, Jerosolymam, Budám, et ur­bem Romám. Habét in criente, quam opta­bat, fani aedificandi potestatem, ad plagam hanc nostram septemtrionalem, totus ideo nunc est conversus, ut hinc ad solvendum opus extremum, et sibi optatissimum , se faci­lius possit accingere. iNec una tantum ex parte, me premere in. stituit: nam alteri exercitui, qui 80000. con­stat. Mahomet Begum , virum rei miiitaiis peritissimum praefecit, qui per Valachiam in­feriorem , ejusdem copiis per vim jam occu­patis, Trassilvaniam, provinciám meam, ado­riantur. Concitavit idem Caesar ingentem Tartatorum numerum, qui Serenissimum quo­que patruum meum, Poloniae regem, illato bello regni sui populatione, quo minus mihi suppetias ferre possit, avertat. Captavit so­lertissiuius hostis tefnpus rei bene gerendae aptissi­*) EÁemplum meum habét: reportavit quod in­ept.rn reűdit sententiam j Substitui igitur, vovit.

Next

/
Thumbnails
Contents