Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
cae Majestatis, vei aliis oratoribus ejusdem, rem, absentc Carolo , coucludere non potestis, si res ita postulaverit, pluiimum vos rogamus, quemadraodum etiam in discessu vestro rogavimus , non pigeat vos ire usque ad Carolum , et cum ipso rem istam, pro nostro desiderio transigere, quo si, ut opinamur, eundum vobis fuerit, salutato ipso, piimum congratulemini, et verbis accommodatis nomine nostro, de ea, quam assecutus est, dignitate, deinde apto ad hoc tempore incipiatis tractare negotium Sororis nostrae, et ea quidem diligentia , ut possimus a vobis audire tam laetum nuncium in causa sororis nostrae, quam de electione Catholicae Majestatis audivimus. Commisimus autem per alias litteras nostras , Georgio Thurzo, Comiti Camerae nostrae Cremniciensis, ut vobis ad hoc iter Hispanicum duo millia fl. expedire debeat, quibus si plus impenderitis, liberaliter vobis post reditum rependemus. Si autem intelJigei etis, regem ipsum Carolum cito venturum in Germaniam, possetis isthic eum operiri, et exspectare. Verum , quia incertus est ejus exitus, oportebit vos ex tempore, et ex ipsis rebus consilium capere. Quomodocunque tandem res cadat , adeatis ipsos Commissarios, nam illis quoque scripsimus, et rogetis nomine noítro, sicut nos quoque rogamus , ut habeant ratio-.