Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

rationem honoris nöstri, et jam declarent eo­rum erga nos benevolentiam, et favorem, quem saepe verbis sunt polliciti, curentque negotium sororis nostrae carissimae ad opta­tum finem cum Caroio deducere, eadem uten­tes diligentia, qua in ipso eligendo usi fue­runt. Non possumus de his rebus vobis aliam iustructionem dare, quam praesens dedimus, Rogamus autem vos, iterum diligentit>sime, velitis secundum illám curare, ut huic nego­tio sororis nostrae optatus finis imponatur. Non eonvenit enim, ut ipsa in hoc incerto statu apud exteros diutius*), ut hucusque te­neatur. Ceterum, quod ad res vestras privatas pertinet, quamvis ofíicium Thesaurariatus no­stri mutaverimus, commisimus tamen Benedicto Batthyani, in hunc magistratum electo, ut de­putationes per priorem Thesaurarium , vobis factas, exsolvere debeat. Dedimus etiam lit­teras nostras commendatitias ad Carolum regem, in eommendationem fratris nostri Jo­annis Marchionis, ut optastis, et litteras ipsas cum praesentibus ad vos misimus. Scripsi­mus autem vobis in his litteris , quae nobia occurrerunt, reliqua, quae emergent, et quae tem­*) Educabatur enim Viennae in consortio sororii Fei-diuandi Archidncis Austiiae.

Next

/
Thumbnails
Contents