Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

Postquam itaque haec ipsa Catholicae Majestatis electio pro animi nostri sententia, non sine autoritate, et favore nostio, per vestrum praecipue, et aliorum oratorum no­strorum studium, ut ipsimet Commissarii Ca­tholicae Majestatis testantur, feliciter peracta jam sit, reliquum est, ut negotium ®ororis no­strae carissimae , vobis optime notum , cum ipso Carolo jam Romanorum rege vestra pru­dentia, et studiis vestris trar.sigendum cure­tur , de qua re habetis a nobis omnimodam informalionem, a qua neque in praesentia­rum recedendum videtur. Voluissemus ta­men, si fieri potuisset, ut ante electionem hoc negotium matrimonii fuisset conclusum , vei saltem ea conditione dátum suífrapium, ut post electionem, praeter omnem difíiculta­tem , hoc negotium concludi debuisset, et li­cet nobis de hac conditione nihil scribatis, tamen credimus, vos non fuisse oblitos , quid potissimum in hoc negotio matrimonii, et an­te electionem per vos fieri debuerit, et non ignorare etiam, quid post fieri debeat. Utcunque haec se habeant, hortamur vos, et aecuratissiine rogamus , adhibeatis omnem diligentiam , enitamini per omnia stu­dia vestra, impendatis omnem operám tum vestram, tum fratrum, amicorumque et no­strorum et vestrorum, ut Carolus ipse jam Rex

Next

/
Thumbnails
Contents