Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

5g. Ad Georgiám Marchionem Branden­burgensem. Ludovicus Georgio Marchioni Brandenbtírgenr\ quem Oratorem ad Imperialia Comitia mis erat, gaudium suum de Caroto in regem Romano­rum electo significat, mandatque, omni studio enitatur, ut nuptiae iuter iilum et sororem suam coalescaut, eaque de causa, si opus sit in Hispániám proficiscatur. Ludovicus — — Illustri Principi, Domi- 151* no Georgio, Marchioni Brandenburgensi af­fini nostro charissimo Post longum, in­gensque desiderium nostrum accepimus litte­ras vestras cum novitatibus exspectatissimis, de electione Serenissimi regis, Principis Ca­tholici in regem Romanorum , quibus nihil nobis gratius, nihil jucundius nunciari potuis­set. Agimus itaque vobis gratias et de nun­cio tam laeto , et de apposito in hanc spem nostram studio veitro , Majestati autem Ca­tholicae et ejus exaltationi plurimum gratu­lamur, et certe haud secus , ac si haec ipsa dignitas nobis obtigisset, sperantes, Majesta­tem suam non t'ore immemorern officiorum, quae eidem pro suo desiderio, in hac electio­ne, benevole, propensissimeque, ut scitis, praestitimus. Kpist. Procer. p- r- T Post-

Next

/
Thumbnails
Contents