Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
bere etiam in futurum sum paratus, ideo Egré gias Dominationes vestras intimé rogo, velint jam tandem ipsorum obsequiorum simul et sumtuum meorum rationem habere, atque praetactos quinque denarios de singulis sessionibus eorum jobagyionalibus , absque ulteriori mora reddere , et restitui facere , atque manibus iliius Jurati, Fratris vestri , qui ad exactionem pecuniarum pro gentium conservatione dicandarum, et contributione presbyterorum *) deputabitur, assignare, ne amplio* res expensas pro illis facere cogar, qui in hoc quoque itinere meo ad summum Pontificem , et Caesaream Majestatem magnós sumtus, ultra illám summám , quae mihi ad id oblata est, facere debebo , et quidquid beneficii Egregiae Dominationes vestrae mihi largientur, et impertientur, ubi, Deo glorioso duce, remeavero, obsequiorum meorum exhibitionem eisdem cumulate rependere curabo, quas et felicissime valere semper opto. Budae in vigilia festi beati Andreae Apostoli, anno Domini iái8. Magister Stephanus de Verbeocz Personalir praesmtiae Regiat Majestatis Locimiteiietif. m. p. . «9. *) Coiitributio presbyterorum verisimiliter ration* Legationis ad Sumníuiu Pontiilcem obeundae. imperata fuerit.