Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

tibus Pannoniae rebus , propter assiduam ín Dalmatas Turcarum impi essionem , diuturna­que nimis bella, pecuniae auxilio mecum, et cum ceteris nostris regibus , pro tua liberali­tate succurreres, et, quoniam ea res magnae sane diligentiae, celeritatisque indigebat, com­monui imprimis te, ut, quae tibi agenda esse, ea de causa putares, ageres, efficeresque quamprimum, neque committeres, ut elapsa rei bene gerendae occasione, quae quidem erat perbrevis, tueri postea ab audacissimis hostibus nostris regnum illud, cum velles, non posses. Eas ad litteras, postulataque nostra, quod íe dignum erat, rescripsisti , te scilicet velle íacere, quae proponebantur , itaque ei terei pro tua portioné non defuturum , quod qui­t'em ego statim regi Pannoniae, Principibus­vjiie illius regni viris significavi, acciditquö cis omnibus pláne gratissimum. Verum, cum novissime per litteras Episcopi Veszprimien­sis Praefecti Croatiae, optimí, atque fortissimi viri certior factus sim , ipsum quidem in exigua spe esse , posse se ulterius Turcarum vim atque impelum sustinere, ipsius autem Episcopi Vicarius, coram mecum, et cum meis fratribus E. R. Carainalibus pro­stratus ante pedes meos , illorumque genibus advolutus , flens, lidemque nostram, atque cmnium Christianorum regum implörans ob­testans-

Next

/
Thumbnails
Contents