Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)
testansque Deos, et homines egerit, ne regnum illud, quod quidem adhuc hostium gladios nostris a jugulis, atque cervicibus semper repulit, iri perditum nostra ignavia atque segnitia sineremus. Oppidorum enim eorum, quae a Turcis hoc tempore obsiderentur, premerenturque módis omnibus, Jaicae , Tininii, Ciissii, Scardonae, eam natura esse cum propter portus , quos haberent maximos , atque tutissimos, tum propter materiam ad naves aediíicandas idoneam, qua abundarent, demum etiam propter ipsorum situs , atque positus, ita Pannoniae, atque Italiae opportunas, imminentesque, ut uno eorum aliquo in potestatem Turcarum redacto , Pannónia quidem ipsa se tueri nuilo modo possit ? Italiae autem ora ? quae ad mare Adriaticum est, noctis unius navigatione , eorum classibus pateat, quibus diripi, atque incendi possit. Haec itaque cum ita se haberent, de eorundem fratrum meorum sententia , statui ad te scribere, teque hortari, et rogare, utquamprimum , quamque celerrime saltem quindecies mille numum aureorum ad no9 mtiteres, qui cum meis alieris totidem illuc transmitterentur , quibus se opibus illa municipia communirent, ne nostris hostibus se dedere, fame, ac rerum omnium egestate, atque inopia, ma» gno cum nostro numero in quam te conjungens,