Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

_ (..á) ­ligiOne praeditum hominem, cum fruente vitá me dilexisse, tum ejus commendationem mo­rientis non neglexisse, regnorum illorum, et nationum fortissimarum, et bene de re Chri­stiana meritarum , quam debui, curam et ra­tionem habuisse. Cui quidem Roberto cum maturare , quantum posset , profectionem suam manda vissem, has ad te litteras jussi dari certo tabellario, et celeri, ut te ante omnibus de rebus docerem, quam is Panoniam attigis­set. Ego , si commendare tibi fratris tui fi­lium velim, diffidere videar probitati tuae, cui sane non diffido , est enim mihi quidem probatissima, sed tamen facere non possum, quin tibi illum commendem. Vale. Dat. Idus Április anno 4.*) 54. Ad regem Francorum, Jdem Franciscum Gctllorum regem orat, ut quin* decim mille aureorum ad avertendum ab Hun­garia periculum mittat, se totidem in eum fi* nem additurum spondet. Rinas jam ad te litteras dedi , quibus te litteris sum cohortatus, ut fessis, atque laban­H 2 tibus *) Apud eund. 1. I2< p. 324.

Next

/
Thumbnails
Contents