Georgius Pray: Epistolae procerum regni Hungariae I. (Bécs, 1805)

terna charitate dirige, et guberna, eosque au­xilio, consilio, ope, et opere adjuva , pioque amore prosequere. Memineris illos ad Dei imaginem esse factos, Christique fore commi­litones, ac demum regna sine regnicolis sub­sistere non posse. Postremo quoniam non parvae virtutis opus est ? Dei Ministros beni­gno favore prosequi, eosque pro aeterni regis glória pie venerari. Dilectionem tuam pluri­mum in Domino hortandam, atque speciali­ter requirendam duximus , ut primo legaturu nostrum , deinde etiam Archiepiscopos, Epi­scopos , ceterosque animarum vestrarum pa­stores pro nostra, et Apostolicae sedis reve­rentia , pioque honore tuo, pro aequitate et honestate reverenter habeas, ac benigno fa­vore complectaris. — — Alia praeterea ei­dem INuncio, tibi exponenda commisimus, quibus solidam adhibebis fidem, eumque tam­quam bonum servitorem tuum ? ac laudum tuarum assiduum praeconem , gratiae et fa­vori tuo plurimum commendamus. Dátum Manlianae Portuensis Dioecesis sub annulo Piscatoris die 13. Maji M. D. XV. Pontifica­tus nostri anno III. £hcobus Sac{oleíttf,

Next

/
Thumbnails
Contents