Palásthy Pál, dr.: Palásthyak. 3 kötet. (Budapest, 1890–91.)
termino in pi aefixo ; quibus quidem literis exhibiti.s, dicta domina et filii sui asseruerant eo modo, quod ipsi, regium et dicti conventus de Saagh homines ad ipsarum metarum distinctiones et separationes dictae possessionis Dachownenye adducere vellent, jure admittente. Et quia ad ipsarum metarum separationes et distinctiones regius et dicti conventus de Saagh homines necessario fuerant transmittendi. Igitur amicitiam dicti conventus literatorie petieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente homo regius infra declarandus, in dictis oetavis festi b. Michaelis Archangeli tunc venturis et aliis diebus ad id sufficientibns, ad faciem dictae possessionis Dachownenye, vicinis et commetaneis ejusdem inibi legitime convocatis et partibus vei earum legitimis procuratoribus praesentibus, accedendo, eamdem portionem possessionariam, ipsum Nicolaum filium Dachow in eadem possessione Dachownenye tangentem, ipsisque filiis ISlcolai, filii Lüka, ja?n statutavi, undi(iue reambulando et ab aliorum juribus possessionariis metaliter sequestrando et distinguendo, relinqueret et commiteret i]>sis filiis Nicolai, íilii Luka, in haeredum haeredes perpetuo possidere, tenere pariter et habere, contradictione dicti Nicolai, filii Dachow et aliorum quorumlibet, non obstante. Et post haec ipsius possessionariae distinctionis et metarum erectionis seriem Domino nostro regi, ad octavum diem earumdem octavarum fideliter reseriberet Conventus de Saagh, supradictus. Tamdem ipsis oetavis instantibus, praefata nobilis domina relicta, ac Paulus et Joannes, filii Nicolai, filii Luka, personaliter ad nostram venientes praesentiam, literas praedicti conventus super prae-