Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

Salutem et gráciám, Noueritis quod Judex Jurati Ciues ac Hospites nostri de Cluswar missis ad Nostri presenciam certis eorum conciuibus et nuncys nobis Significarunt cum querela, quod vos quadam nouitate super ipsos inducta de vineis eorum in territorio possessionis Ecclesie Vestre de Fenes yocate et aliarum situatis tributum montanum recipere et exigi facere velle­tis, occasione cuius tres pecias panni ipsorum auferri fecissetis, Cum tamen ipsi nunquam alias huiusmodi tributum montanum de vineis ipsorum prefa­tis predecessoribus uestris et tandem vobis persolvissent, nec ad Solucionem ipsius fuissent adstricti, Et quia nos iam dictos Ciues et Hospites nostros in eorum antiquis libertatibus et consuetudinibus volumus immutabiliter conseruare, Fidelitati igitur Vestre firmissime precipimus omnino volentes, quatenus, restitutis dictis tribus peciis panni modo premisso ablatis, eosdem Ciues et Hospites nostros contra ipsorum libertatem et consuetudinem anti­quam nequaquam ad Solucionem prefati tributi montani compellatis Vobis faciendam, ymo 11011 inducatis super ipsos abusiones et nouitates modo aliquali, Aliud nostre gracie intuitu 11011 facturi, Presentes autem post lectu­ram reddi iubemus presentanti, quas dum ad nostram cancellariam magnam fuerint reportate sub magnó nostro Sigillo faciemus emanari, Dátum in Wissegrad feria tercia proxima ante festum beatorum Symonis et Jude Apostolorum [oct. 26.] Anno Domini M" m o CCC" m o LXX~ m o tercio. Petens nos supradictus Nykus dictus Hazinschart Ciuis de Clusivar, ut prescriptas lite­ras Regales de verbo ad verbum transcribi et literis nostris inseri facere dignaremur Nos Igitur legitimis et congruis postulacionibus eiusdem Nykus Ciuis de Cluswar ac Justicie annuentes, prenotatas literas Regales de verbo ad verbum transcribi et literis nostris patentibus inseri fecimus et sigillo nostro tergotenus affixo communiri, Dátum feria secunda proxima post festum beati martini A11110 Domini Incarnacionis quo ut supra XLIV. 1374. I. Lajos királynak a Bácsban levő vámot szabályozó parancs-s illetőleg kiváltságlevele. Nos Lodouicus dei gracia Rex Vngarie Polonie dalmacie etc. vobis fideli nostro magistro Georgio Bubek ipsiusque vicesgerentibus et officiali­bus ac tributarys in villa Bacli, declaramus, quod nos vobis tributum de dicta Bach 11011 dedimus ea de causa, quod tributum a ciuibus et Hospitibus nostris de colostvar recipere deberetis sed ipsos a solucione dicti tributi libe­ros haberetis et expeditos Quare fidelitati vestre mandamus quatenus dein­ceps, a prefatis Ciuibus et Hospitibus nostris de coloswar nullum tributum ') Az eredetiből, mely hártyára van irva, s a király kisebb pecsétével kívülről megpecsételve. [Fasc. V. Nro 1.]

Next

/
Thumbnails
Contents