Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
pacifice et quiete, Supplicantes nominibus quibus supra nostre maiestati, ut empcionem et uendicionera de predictis terris et possessionarys porcionibus, rnodo premisso factas, ratas habendo atque gratas, nostrumque regium consensum, ipsis adhibendo et asensum, (így) ad maiorem et vberiorem cautelam perpetue conseruacionis predictarum terrarum, de plenitudine nostra regie potestatis dignaremur ratificare et confirmare, Nos itaque cousiderantes, quod honor et comoditas regalis fastigy in multitudine et prosperitate populorum sólet Jocundari, previdencieque congruit presidentis, quod suorum subditorum eoraodis vigilanter insistat, vt ab ipsis nostre maiestati vtilitatis profectus Habeatur, et consequentei proueniet matéria vberioris comodi et Honoris, supplicacionibus ipsorum regia benignitate clementer exauditis; ut ydem Ciues, velud (így) lionoris nostri speciales et prouidi Zelatores, in opulencia pacis sedeant et tranquillitatis pulcritudine quiescant, empcionem et uendicionem predictarum terrarum et possessionariarum porcionum, quouis nomine vocatarum, ad usum et utilitatem predicte Ciuitatis nostre Coloswaryensis factas, quas scilicet Ciues eiusdem Ciuitatis, a Viginti annorum spacio, pacifice dignosscuntur habuisse et possedisse, et in quarum dominio inmobiles extiterunt et quieti, ratas habentes atque gratas, nostrumque regium consensum adhibendo et asensum, de plenitudine potestatis nostre, approbando et ratificando confirmamus presencium patrocinio Litterarum, Ceterum ut ciues Ciuitatis nostre predicte, easdem terras et possessionarias porciones, absque omni immutacione perpetue possideant, et ab omni sint impedimento securi, omnibus et singulis racione predictarum terrarum et possessionariarum porcionum, ad vsum Ciuitatis nostre predicte, applicatarum perpetuum duximus silencium imponendum, Insuper cupientes dictam Ciuitatem nostram et eius ciues speciális prerogative titulis attollere et beneficiormn pervehere incrementis, vt status ipsorum de bono semper in melius reformetur, nobisque et sacre corone regie graciora et uberiora impendant fidelitatis obsequia, de speciali gracia, annuimus et consensimus ipsis graciose, ut liceat eisdem, a quibuslibet nobilibus et alys regni nostri hominibus, terras et possessiones pro utilitate et augmento, eiusdem Ciuitatis iusto empcionis titulo comparare, et ad usum comoditatis ipsorum applicare, ex nostra annuencia permissiva, et consensu speciali, Quibus quidem empcioni et uendicioni, exnunc prout tunc vigore presencium, nostrum prebemus consensum et asensum volentes et decernentes, ut si aliqui in huiusmodi terris et possessionarys porcionibus per ipsos ciues nostros, processu temporum iusto empcionis titulo, emendis uel comparandis, quicquam Juris, vei accionis se habere sperauerint, a tempore huiusmodi empcionis fienda, infra vnius anni spácium prosequantur, Juris ordine mediante, Si qui vero infra vnius Anni spácium in taciturnitate persistendo Jura sua prosequi neglexerint vei 11011 curáuerint, amplius prosequendi 11011 habeant facultatem, quibus perpetue taciturnitatis silencium imponimus, ipsasque terras et possessiones predictos Ciues Ciuitatis nostre, perpetue et incommutabiliter volumus possideri et conseruari, contradictione quorumlibet 11011 ohstante, Dátum in Zekul Uasarliel feria Sexta proxima post