Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

XXVI. 1351. I. Lajos király Kolus mesternek hű szolgálataiért feles birtokot adományoz. Nos Ludouicus, Dei gratia Rex Hungáriáé, meruoriae commendantes te­nore praesentium signifieamus, quibus expedit, vniuersis: Quod nos attendentes regiam maiestatem glória et bonore tune in terris praecipue eoronari, cum misericordiam pietatis socians merita singulorum benignis oculis intuetur, et pro moribus castis ac laboribus multis mutua vicissitudine suis fideli­bus correspondet, considerantes itaque inter ceteros nostros fideles magi­strum Kolus íidelem aulae nostrae iuuenem íidelitate largiflua praefulgere. Et licet ipse Magister Kolus multa seruitiorum genera primum Excellentis­simo ac Magniíico Principi, Domino Carolo, olim inclito rege Hungáriáé, genitori nostro carissimo, et per consecjuens nobis, et regno cum omni feruore fidelitatis pro exaltatione praedicti patris et etiam proprii nostri honoris exhibuit, quae omnia seriatim propter taediosam scripti prolixita­tem praesentibus inseri facere nequiueramus, aliqua tamen de ipsius. seruitiis in memóriám exemplarem posterorum praesentibus duximus annotari. Nam praedictus Magister Kolus ab aeuo suae pueritiae praedicto patri nostro ab ipso tempore, quo clictus páter noster regnum Hungáriáé praenotatum iure geniture nobis attinens intrauit, semper fidelissima seruitia temporibus et locis opportunis auidi cura exbibuit et impendit. Cum enim praedictus genitor noster cum valida multitudine suae gentis ad recuperandum quas­dam partes praedicti regni Hungáriáé per Bozorab Vayuodam infidelein ipsius patris nostri occupatas contra eundem Bozorab ad partes transalpinas accessisset, praedictusque Bozorab quadam subdolosa infidelitate et damna­bili praesumptuositate se conta (így) eundem patrem nostrum tanquam suum dominum naturalem cum tota sua potentia et vicinorum paganorum, ac aliorum eiusdem patris nostri infidelium aggregata caterua diem extre­mum praedicti patris nostri claudere ex abrupto cupiens, et animo deside­rans anlielanti liostiliter obiecisset, et dictus páter noster prae nimia fatiga­tione propter insultus hostium in eum impetum facientium oppressus, de equo suo cecidisset, nec ascensum equi sui inibi commode potuisset adipisci! Ecce praedictus Magister Kolus pro sakite et commodo praedicti patris nostri 11011 pauescens praeponere necem vitae, ascensum praedicti equi eidem patri nostro toto posse sagaciter procurauit in signum sincerae fideli­tatis obseruandae, sicque dictus páter noster per ipsius solertiam euasit metas mortis illa vice ; vt haec omnia cuncta relatio litteratoria ipsius patris nostri et aliorum quam plurimorum fidelium nostrorum patefecit nostrae Maiestati. Volentes itaque ipsius Magistri Kolus praeclaris seruitiis aliquatenus regio occurrere donatiuo, vt ceteri eo exemplo discant sub principe glorioso deuote famulari, cuncti enim subditi in virtute laetantes boni praesidentis, cum eos extollit bonoribus, ditat possessionibus et dotat legatis munificentiae douatiuis, quamquam ipsius merita longe et peramplius

Next

/
Thumbnails
Contents