Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

ad Cheham libris cere quattuor. Item si aliquis famulorum Licentiam Abe­undi a domino suo vult babere, extunc talis teneatur domino suo ante quat­tuordecim Dies recessum suum notificare. Quod si Aliquis secus fecerit extunc talis in liac Clielia laborem exercere ne audeat nisi ex bona libertate domini sui qui post talem liberum pronunciaverit. Item Si aliquis magistro­rum alterius laborem coram hominibus vituperaverit, extunc talis convinca­tur acl Cheham cera in valore unius floreni. Item Si aliquis magistrorum ligna ad artificium eorum emeret sine scitu magistri Chehe extunc talis convincatur ad Cheham Cera in valore unius floreni, Deinde si aliquis magi­strorum partém habere vellet, omnes insimul dividant quibus piaceret sed nemo lucrum accipere audeat. Item si aliquis magistrorum alterius magistri famulum, absque scitu domini sui quomoclocunque alienaret illud quoque pvobabile foret, extunc talis magister convincatur et puniatur in duobus florenis. Item Quicunque artem istam addiscere cupit extunc Juvenis talis ad Cheham teneatur solvere statim et florenos duos Annosque discipline sue habeat tres, et nemo magistrorum Secus acceptari audeat, Commansio autem eiusdem fiat coram Cherarum, completis autem Annis solvere teneatur ad Cheham libras cere quattuor. Item Si aliquis Magistro­rum ex liac vita decederet, extunc Uxor sua Relicta Ultra Annum Unum famulum tenere non valeat. Item Quicunque Magistrorum tempore funeris in Offertorio et tempore delacionis funeris ad ecclesiam et funeri sequenti (?) ad domum non interfuerit, talis convincatur acl Cheham libra cere Una. Item Si aliquis magister vult effici debet quisque pro artis sue probacione perficere absque Juvamine alterius magistri, et dum illud praesentaverit eo tempore teneatur in prima deliberatione dare fercula duo et unam Urnám Vilii. Item si aliquis famulorum aut sotiorum in Oppidis ac Villis extraneis laborem exerceret, vej se magistrum facérét Extunc in hac Clielia laborem illis dare nemo audeat, donec Chehe satis fecerit Item Si aliquis de medio ipsorum magistrorum falsa Yasa vei labores falsos fecerint vei importave­rint vendicionique reposuérint, mox tales magistri Cheharum cum aliis magistris juxta consuetuclinem ipsorum habeant potestatem emendi et puniendi, ac eor. falsos labores recipiendi et domino Judici portandi. Item si aliquis magister uel socius in locis extraneis laborem exerceret, et aliquem circa se in socium acceperit extra Cheham existentem, puniendus est in uno magisterio. Item Nullus magister audeat laborare quicquam nisi magistri in Chelia existentes, secl extra Cheham nemo nisi prius chehe satis fecerit. Item Si aliquis magister Ubicunque laborem appropriasset et altér magister laborem ipsius magistri diffamaret, vei ab ipso alienaret, et sibi ipsi usurpa­ret occulto vei manifeste, extunc talis magister acl Cheham solvere teneatur ceram in valore florenorum duorum. Item Si aliquis famulorum magister vult effici extunc de Genelogia sua A patre matreque et magistro suo ubi omnes discipline integre compleverit literas portare et habere debeat. In secunda autem deliberatione teneatur solvere quattuor fercula et Unam ') Egy szó elkopott.

Next

/
Thumbnails
Contents