Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
CCXXXIX. 1532. Kolozsvár birája- és esküdt tanácsosaitól az oda való esztergályosoknak adott ezéhszabályok. Quoniam ea que Juris ordine Sunt Ac Reipublice terminantur argumento Litterali testimonio solent conservari, propter comodum etUtilitatem quorumlibet hominum, racione tranquilli et pacihci Status Uniuersitatis ipsorum tani diuitum, quam pauperum, Ut eorum profectus Uberiosius [így] augeatur, et salviferum recipiat incrementum, Proinde Nos Stephanus Ethwes Judex ceterorumque Juratorum Consulum Civitatis Coloswariensis Universitas ad Uniuersorum notitiam tam praesencium quam futurorum, harum Serie volumus pervenire, Quod nostri conspectus venientes in praesenciam , Gircumspecti Andreas Scheurner atque Franciscus Esztergaros Nuncupati conmagistri nostri in suis aliorumque artificy torneatorum magistrorum nominibus et personis exhibuerunt nobis, unam Scedam papiream certos articulos, de et super Statutis, decretis et laborum ordinacionibus, pro honore ac laudabili eorum consuetudine et Utilitate perpetuis futuris temporibus observandis, in se continentem, Quos ipsi ad instar aliarum Ciuitatum Regalium, ejus Artis magistri ob honorem Civitatis nostrae et ipsorum Utilitatem parili Yoluntate Unanimiter conservare deliberarunt; petentes Nos debita cum instancia, ut nos ipsas ordinaciones, et Statuta de Verbo ad Yerbum in formám privilegy per Sollicitudinem officy solertem ad debitmn perduceremus et redigi faceremus eífectum, Unde et nos Attendentes petitionem ipsorum, fore justam ac Juri consonam Supplicationibus eorum favorabiliter Inclinati Singulis sequentibus Articulis et clausulis Benignum praebuimus assensum. Quorum tenor Sequitur in hunc modum Primus Articulus. Quod In Cheha habeant duos magistros Chehales. Í11 super habeant duos Magistros servitores circum altare ad cultum divinum, Et si quis ipsorum circa Altare inhoneste aut indiscrete servierit vei servicia negligens permitteret, extunc talis teneatur et convincatur acl Cheham libras [így] cere duas. Item Quando magister Chehe aliquem Magistrorum vocari fecerit vei per se vocaret et nisi absque racionali recusacione venire nollet, extunc talis teneatur ad Cheham Libras cere duas. Item quod in Cheha cluos magistros Chehae teneant, unum Hungarum, alterum Saxonem, Item nullus magistrorum inter eos artem ipsorum exercere audeat, nisi prius in libro Ciuitatis intitulatus et unus concivium fuerit et Uxorem duxerit alias non. Item nullus inter eos magisterium exercere valeat nisi prius aliquid pro artis sue probacione praeparare teneatur absque subsidio et Juvamine alterius magistri, antequam Uxorem duxerit, Qui si secus fecerit convincatur in medio Centenario cere Cheham. Item Quando tempore congregationis magistrorum, altér alteri mentiri diceret, extunc talis teneatur et convincatur Judici ceterisque Juratis Civibus Civitatis Goloswar Amicis nobis dilectis. [Fasc. II. Nro 11.]