Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
tates Saxonum Inuenti sünt. Qui non precio, non promissis, non persuasionibus, non motu, non denique ullo calamitatis terrore. Que ab aduersarys Magnifice spargebantur, a vera fide abduci potuerunt, Sed memores sui Juramenti, Memores Integritatis ac constancie, Nos tanquam verum Regem, et dominum suum recognouerunt, Ciuibusque pocioribus nobis obuiam Missis portisque Ciuitatis sue patefactis, omni Honore ac Humanitate, prout debebant exceperunt, unde nobis ipsa experiencia patuit. quam accepta debeat esse principibus suorum subditorum fides, et quanto rarior in Rebus aduersis inueniatur, eo sit inter alias Animi dotes excellenciori Loco liabenda, Sed ut Talibus Tantisque meritis suis, prefati Ciues et Incole ac Inliabitatores Coloswarienses. et presentes fruantur. et apud posteros Servate fidei commendacionem mereantur. Deliberauimus nos quoque eos aliquo munificencie nostre Regie dono prosequi. Quo apud omnes pateat. Quod prémium, quamque Laudem, seruata Subditorum apud suum principem fides mereatur, Sane igitur. Cum alias In Ciuitate nostra Cibiniensi Auri permutáció. Que Cementum appellatur, monetarumque Aurearum, ac Argentearum cusio, ex instituto Regum Hungarie, predecessorum nostrorum liacteiius babita fuerit, cusionem et mutacionem eandem ex ipsa Ciuitate Cibiniensi propterea Quod eadem, neglecta fide et fidelitate. quam nobis Sacro Sancte pollicita erat. Secunda post Ciuitatem Brassouiensem faccioni Germanice adhesit. et oratorem ipsius Ferdinandi Regis Inimici nostri. consensu omnium Ciuium et Incolarum Intromisit. eiusque Instinctu et persuasionibus, contra ius Anna summere ac multa inconueniencia moliri non dubitauit, auferendam, et in dictam Ciuitatem Coloswariensem. uti fidelem et ab omnibus Regibus Hungarie Benemeritam, transferendam duximus. preterea ut ydem Ciues et Incole virtutum suarum premio aff'ecti, ad maiora fidelitatis facinora possent suo exemplo posteros suos allicere. eosdem ac heredes. posteritatesque suas uniuersas, a solucione Illorum Trecentorum florenorum quos annuatim nobis et Fisco nostro Regio soluere tenebantur, perpetuo, eximendos duximus. et supportandos. Inimo auferimus eandem permutacionem auri, siue Cimentum, Cusionemque monetarum et in dictam Ciuitatem Coloswariensem Transferimus, ciuesque et Incolas eiusdem a Solucione dictorum Trecentorum florenorum perpetuo eximímus, et supportamus, harum nostrarum vigore et Testimonio Literarum mediante, Dátum in prenotata Ciuitate nostra Coloswariensi in festő Beatorum Simonis et Jude Apostolorum [octob. 28.] Anno Domini, Millesimo Quingentesimo Vigesimo Septimo; Regnorum nostrorum predictorum Anno primo. Joannes Rex Manu ppa *) ') A város levéltárában levő eredetiből, mely regál papirosra van irva s rányomott pecséttel érősitve. [Fasc. C. Nro 15.] 2-1