Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
OCXXXIY. 1529. János király a rá Gerendi Márton és Péter liűtlenségi büntetésök czímén szállott Magyarés Oláli-Bányabükk és Szent-Márton falvakat Kolozsvár városának adományozza. C° ppria domini Regis. Nos Joannes dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes. Quibus expedit Vniuersis. Quod nos consyderantes in animoque nostro Reuoluentes. fidem constanciam. ac fidelium seruiciorum gratissima. cumulataque merita fidelium nostrorum prudentum et circumspectorum. Judicis, Juratorum. ceterorumque ciuium et Inhabitatorum. Ciuitatis nostre Koloswariensis. Que ipsi Maiestati nostre. Superiori tempore. cum ab lioste nostro Ferdinando Iniuste persequeremur. nobis in medio ipsorum per certos dies agentibus. cum summa fidelitatis constancia exhibuerunt et Impenderunt. Horum Igitur intuitu yolentes Nos eosdem ciues nostros. gracia et liberalitate nostra Regia prosequi, Totales possessiones, Maghyar Banya Bvky. et olali Banya Byky, in de Kolos, ac Zenthmarthon yocatas in de Thorda comitatibus parcium Regni nostri transsiluanarum existentes et habitas. Que Nicolai Petri et Martini de Gerend prefuisseut, Sed ex eo quod ipsi Immemores fidei et fidelitatis ipsorum, Qua nobis uero legitimoque et coronato Regi Hungarie astricti erant. contra publicam constitucionem tocius Regni nostri Hungarie. Ferdinando. nostro eiusdemque Regni nostni Hungáriáé, publico hosti adhesisse. partesque eiusdem fouisse, et multa perperam egisse per hoc que Notam perpetue Infidelitatis ac crimen lese nostre Maiestatis palam Incurrisse dinoscuntur, ad Sacram dicti Regni nostri Hungarie coronam consequenterque collacionem nostram Regiam Juxta antiquam et approbatam eiusdem Regni nostri consuetudinem atque legem. Rite et legittime deuolute esse perhibentur et Redacte. Simul cum cunctis suis Vtilitatibus et pertinentiis qmbuslibet. Terris scilicet arabilibus. cultis. et incultis. Agris. pratis pascuis. campis. fenetis. Siluis. Nemoribus. Montibus. Vallibus Viueis. Yinearumque promonthorys. Aquis. fluuys. piscinis, piscaturis aquarumque decursibus. Molendinis et eorundem locis. Generaliter vero, quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quouis Nominis Yocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis existentes et premissis sic ut prefertur se habentibus. Memorate Ciuitati nostre Kolosivariensi et per consequens Judici et Juratis ceterisque ciuibus et inhabitatoribus eiusdem Ciuitatis nostre ipsorumque heredibus et posteritatibus Vniuersis dedimus donauimus et contulimus. Immo damus donamus et conferimus Jure perpetuo et Irrevocabiliter tenendas possidendas pariter et habendas Saluo Jure alieno harum nostrarum Vigore et testimonio litterarum mediante Quas in formám nostri privilegy Redigi faciemus dum nobis in specie fuerint