Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
XIII. 1291. II Endre király Torda-Aknának a Kolozs-Akna és mas aknák szabadságait adományozza. Anclreas dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex. Omnibus Christi ficlelibus presentem paginam inspecturis, salutem in omniuni Salvatore. Regiam decet majestatem numerum liospitum sibi famulantium ampliare, et pauperibus, ') et inopie 2) subvenire, ut iideni a necessitatibus ipsorum alleviati naturali domino íerventius et expeditius voleant (így) deservire. Proinde ad universorum notitiam tenore presentium volumus pervenire. Quod hospitibus nostris de Thorda Akna, qui omnia instrumenta ipsorum super statu libertatis eorum confecta in castro Mikud bani tempore Tartarorum per eosdem Tartaros dixerunt igne esse consumpta, et etiam concremata, quod et nobis per multos barones, et nobiles regni nostri constitit evidenter, illám et eamdem concessimus libertatem, qua hospites nostri de Deesakna, Zek et Kolos gratulantur. Statuentes specialiter, ut nullus voyvoda noster pro tempore constitutus. ac parochialis comes de Thorda, vei officiales eorundem in ullo articulo causarum possint et debeant eos judicare, preter persouam nostre majestatis, velmagistrum thauernicorum nostrorum (így), qui pro tempore fuerit constitutus nec residentiam ratione judicatus, nec judicium inter eosdem t'acere, vei exercere presumat, ac etiam descensus violentos, sed per villicum eorundem communiter electum debeant judicari. Concessimus etiam eisdem fora feria sextaab bora pomeridiana usque horam vespertinam die Sabbathi absque aliquo tributo omnibus ipsum fórum causa mercandi intrantibus celebrandum. Statuimus etiam, quod hospites nostri ibidem in Thorda domicilia habentes, de mercibus eorum nullum tributum soluere teneantur. Preterea secundum formám status libertatis aliorum hospitum nostrorum, etiam eisdem de regia benignitate ut ante festum beati Martini octo diebus proxime precedentibus, iidem sales in salis fodinis nostris liberam pro se exercendi et vendendi habeant facultatem. Insuper etiam quasdam terras nostras Kölködök, Udvar Mykthelek , et silvam nostram Király erdeje vocatam , ultra Thorda hasadékja existentem pro eo, ut numerus eorum augeri possit, relinquimus eisdem possidendam, prout antea ab antiquo dinoscebantur possedisse. In cujus rei memóriám, ut status libertatis dictorum hospitum nostrorum per nos innovatus, et concessus firmus et inconcussus permaneat, nec processu temporis valeat per quempiam retractari, presentes conces') Fejérnél : paupertatibus. -) „ : inopie (ipsorum, utána toldva.