Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)
LXXXYI. 1409. Zsigmond király a kolozsvári polgárokat a kilenczed- és földbérfizetéstől mentesiti. Commissio ppa Domini Regis. Igismundus Dei gracia Hungarie Dalmacie Croacie Rame Servie Cíallicie Lodomerie Comanie Bulgarieque Rex Marchio Brandenburgensis Sacri Romani Impery Archicamararius Bohemie et Lucemburgensis Heres Omnibus X-sti fidelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam liabituris, Salutem in omniuni saluatore. Tunc culmen regium sublimius eleuatur, tunc in alienis nacionibus eius glória dignis Laudibus diffusius dilatatur, quando Subditis sibi fidelibus studio sue virtutis tranquillitas et exemptio aliqua procuratur. Proinde ad uniuersorum tam presencium quam futororum noticiam harum serie uolumus peruenire. Quod nos ad Ciuitatem nostram Koloswar vocatam per nos alys liberis Ciuitatibus regni nostri annumeratam. nec non omnibus Libertatibus. priuilegys gracys exempcionibus Juribus et Jurisdictionibus uniuersis quibus alie libere Ciuitates in regno nostro existentes utuntur. gaudent et perfruuntur. predotatam et graciose insignitam. cuius Ciues Hospites Habitatores et Incole sacre Corone Hungarie et maiestati nostre semper et ubique omni studio fidelitatis Inuiolate constanciam seruauerunt et tanto fidelius et feruencius. seruare futuris temporibus tenebuntur. quanto graciosius Libertates et exempcionem aliquam a nobis se conspicient optinere. Benigne consideracionis intuitum conuertentes. eisque de innata nobis clemencia exempciones ampliando et onera Solucionum submouendo. gráciám volentes facere specialem, ad lioc precipue vt ipsa Ciuitas nostra. tani in multitudine populi et rerum vbertate quam Libertatum et exempcionum ampliacione ad instar aliarum Regni nostri Ciuitatum Liberarum. grata susscipiat incrementa. supradictos Ciues Hospites, Incolas et Habitatores Ciuitatis nostre Koloswar predicte. presentes et futuros cuiuscunque Status uel officy regiminis aut condicionis existant. a solucione None partis winorum et terragy de ipsorum vinis et vineis eorundem in quibuslibet territorys districtibus provincys et terris habitis et habendis, procreandis. quibuscunque personis et locis fienda vt annotata Ciuitas nostra Koloswar vocata. cum alys Ciuitatibus Regni nostri liberis et presertim in dictis partibus nostris Transsiluanis existentibus equali gaudeat Libertate. Regia auctoritate ex certa nostra Sciencia, Prelatorumque et Baronum nostrorum ad lioc matúra deliberacione et diucius digesto acceclente Consilio exemimus absoluimus et tenore presencium libertamus. ac exemptos absolutos et liberatos perpetuis temporibus esse debere statuimus de regie plenitudine potestatis decernentes quod exenipcio, absolucio et libertacio huiusmodi nullis debeat a quocunque infringi ') Az S az eredetiben hiányzik.