Jakab Elek: Oklevéltár Kolozsvár története első kötetéhez. I. (Buda, 1870.)

limpide expressatis, quod ipse magister Cristannus plebanus eiusque Suc­cessores, qui pro tempore fuerint constituti, unum Capéllanum ultra Soli­tum Capellanorum Numerum, servare tenere et fovere debeant et sint astricti, qui unam Missam in Altari b. Katherine Virginis in dicta ecclesia beati Michaelis, fundato, singulis secundis feriis, ob defunctorum Salutem, Missam scilicet pro defunctis cum certis suis Capellanis post sermonem, populo Dei, in dicta ecclesia fieri consvetum cantando, Septimanatim quo­que singulis diebus et perpetue infra summám Missam legendo celebrare, ac processioni cuiuslibet funeris exulis per dictos fratres debite sepulture tradendi ad Ecclesiam cum Cantu conducendo iuxta ipsorum fratrum requi­sicionem tociens quociens opportunum fuerit, perpetuis temporibus, inter­esse debeat et teneatur, quodque prefatam vineam, aliaque donata non permittant Ydem magister Cristannus plebanus, eiusque successores destrui, uel deperdi, sed consvetis faciant laboribus instaurari, Supplicantes nobis humili precum cum instancia, ut dictam donacionem ratam et gratam ha­bendo, eam et eius annexa Onera, Auctoritate nostra Ordinaria, cum pena­riis adiectionibus dignaremur paternaliter coníirmare , Nos eciam tam ipsius magistri Cristanni plebani, quam dictorum fratrum dicte fraternitatis pys et Salubribus desiderys benigne inclinati, predictam donacionem cum eius annexis Oneribus, ratificamus approbamus et in Dei nomine coiifirma­mus, volentes eam et eius annexa, Onera robur firmitatis perpetue obtinere, mandamus memorato magistro Cristanno plebano et suis successoribus ple­banis ecclesie supradicte sub divini Judicy obtestacione et malediccionis eterne, ut Capéllanum teneant, qui missas Cantare et legere et processioni interesse ut dictum est debeat atque possit, Alioquin ad denunciacionem providorum Virorum Judicis et Juratorum Ciuium de dicta Kolosivar, aut fratrum dicte fraternitatis pro tempore constitutorum ipsum Magistrum Cristannum plebanum, vei eius quosvis Successores ad observanda premissa Compellemus per remedia oportuna, Yenerabiles quoque in Cristo patres et Dni Dni dicte nostre ecclesie Transsilvaniensis Episcopi successores ut puta nostri, ipsos plébános ad tenenda et observanda onniia premissa ut prefer­tur Divini Amoris ac nostre peticionis ob respectum per exconiuiunicacionis sententiam et alia ecclesiastice Censure remedia compellant acrius, et astringant, In quorum omnium premissorum testimonium presentes nostras privilegiales litteras sub sigilli nostri annularis appensione duximus robo­randas. Dátum in Gyalo in domo nostra Episcopali in Festő beate Scolastice Virginis et Martiris gloriose, decima videlicet die Mensis februarii, Anno a Nativitate Dni Millmo Quadringentesimo Octavo r). A kolozsvári róm. kath. plébánia levéltárában levő eredetiből, mely hár­tyára van irva s zöld selyem zsinoron függő viasz pecséttel erősitve. [I. Fasc. 4. sz.]

Next

/
Thumbnails
Contents