Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

pertinentiis, eam ob causam condescendendo Regi Uladislao ea, que intrt: licites Bohemie possidet, nequaquam descendere voluit aliquam ex Sex Civitatibus , aut de pertinentiis ad eas­dem, quale est Monasterinm nostrum, alioquin et Zittaviam. unam de Sex Civitatibus, quia inter limites Bohemie contine­tur, condescendisse probaretur. Et revera, si quod absit, Mo­nasterium nostrum a Zittaviensibus separari contingeret, in­humana et nimis dura, plenaque periculis esset talis segrega­tio, nam avelleretur a nutrice parvulus, a tutore pupillus, ovi­cula a pastore, presertim cum omni-i bona Monasterii, quam­vis exigua, in Districtu Zittaviensi eonsistant. Preiudicaretur etiam privilegio Regis Sigismondi de colligantia Monasterii cum Zittaviensibus contra ea,que conclusa sunt de observandis privilegiis, verum quia Articuli in Diéta Olomucensi novissi­me , et auctoritate Vestre Regie Maiestatis principaliter con­gesti sunt, ob hr c interpretatio et declaratio ad Vestram Re­giam Maiestatem pertinere dignoscitur, eius enim est interpre­tari, cuius est condere. Impetratis itaque a Serenissiino Rege Uladislao induciis, requii endo in hac causa Vestram Regiam Maiestatem, qua valeo humilitate suplico, dignetur Vestra Re­gia Maiestas Monasterium nostrum sepefatum iuxta tenorem privilegiorum , et observatam ab antiquo consvetudinem, cum colligantia Sex Civitatum, in sortem vestre Dominationis ma­nutenere, atque pie confovere, declarando prescripto Serenis­simo Regi Uladislao , prefatam colligantiam inseparabilem, et voluntatem servandi locum nostrum, qui ut accepi, facillime acquiescet, cessabitque ah impetitione nostra habitis Vestre Regie Maiestatis scriptis, iino ut a erisimiliter presummo, du­dum cessasset, nisi affuissent instigationes, quarum etiam in ­genio epistole ad me date asperiori stylo concepte sunt. Nec dubitet Maiestas Vestra Regia , quin ego cum omnibus fratri­bus per Vestre Regie Maiestatis provisionem optata gaudens quiete, alacriorque in divino elfectus obsequio, pro Vestra sa­lute, ac Regnorum felici slatu Regem Regum obnoxius depre­cabor. Mitto Vestre Regie Maiestati, pro pleniori cause cogni­tione formulas Serenissimi Regis Uladislai ac Regis Sigismon­di. Cives Zittavienses valde promptos et benevolos se exlii-

Next

/
Thumbnails
Contents