Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

sibi esse deinandatum et iniunctum, ut hoc et queeumque alia que apud Serenissimum Dominum Regem sit aggressurus om­nia prius suo ductus eonsilio aggrediatur, quando D. N. pro Sue Sanctitatis et Sedis Apostolice reuerentia teneat et firmissiinam spem gerat bene omnia pro Dei honore et laude fieri posse suo eonsilio et singulari prudentia quibus largiter Dominus personain suam insigniuit. Item quia D. N. iniellexit quod Reuerendissimus Páter Joannes Yaradiensis de facto et sine aliqua canonica institu­tione in Ecclesia Olomucensi. que duduin per obitum bone inemorie Domini Prothasij, dum uixit illius Episcopi, uacauerat, et cui R. P. D. Sirimiensem prefati Domini Regis Hungarie Ora­torem in administratorem perpetuum prefecit, se intrusit ac illám temerario ausu occupauit, mandat D. N. per suas literas eidem Domino Varadiensi, ut Ecclesiam prefatam eidem Do­mino Sirimiensi una cum fructibus a teinpore occupationis el intrusionis huiusmodi restituat et ralaxet, ac Ecclesiam eandem necnon Castra et loca omnia que tempore inuasionis sue alie­nauit et destruxit reintagret, quod si restituere reintegrare ac demittere recusaret, mandat D. N. eidem Nuncio et Oratori suo, ut contra eundem Episcopum Varadiensem, omnesque alios et singulos cuiusuis status, gradu«, conditionis, secularis uel Ec­clesiastice dignitatis fuerint, qui in premissis auxilium, uel consilium aut fauorem prestiterint uel in futurum prestabunt, uocatis qui fuerint uocandi ut ius postulabit ad censurarum ecclesiasticarum grauationem et regrauationem, illarumque declarationem, ac aliarum penarurn pecuniariarum prout expe­dire cognouerit, et illarum exactionem ac demum etiam ad suspensionem a diuinis, ad prohibitionem ab in^ressu ecclesie et ad interdicti ecclesiastici impositionem ad loca, ad que tam ipsi Varadiensi quam illis premissis complicibus et fautoribus declinare contigerit, inuocato ad bee et premissa omnia si opus fuerit auxilio brachij secularis, ac alias iuxta continentiam literarum a Sua Sanctitate informa breuis emanatarum cum auo­catione cause et causarum super huiusmodi intrusione quibus­uis Judicibus cpmmisarum procedat, cum potestate easdem

Next

/
Thumbnails
Contents