Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
censuras et penas post debitam salisfactionem aut amicabilem compositionem remittendi et ab illis absoluendi simpliciter uel cum reincidentia totiens quotiens, prout eidem Nuncio et Oratori secundum Deum et iustitiam uisum fuerit. Item cum diu actum fuerit contra quemdam Matheum Slicb et eius filios. aliosque complices, et fautores incolas et ciues Cubitenses Pragensis Diecesis, qui ob fidem et obedientiam quam Sedi Apostolice prestiterunt, patria et bonis omnibus spoliati sunt, ita ut modo exulent, D. N. causam et causas reintrusionis, declarationis, quam et quas R. D. Aladeburgensi Arcbiepiscopo a Wratislauiensi et ceteris Episcopis ac alijs quibusuis iudicibus delegatis dudum per suas literas commiserat, aduocat et ad eas in eo stalu terminis et instantia a quibus nunc sunt cum suis incidentibus annexis et connexis reassumendas eidem Nuncio et Oratori suo iuxta prefatis Domino Archiepiscopo et Episcopis datam commissionem committit et delegat cum potestate et arbitrio prout et sicut in literis prefatis commissarijs datis et attributis plenius continetur. Item prefatus Nuncius nomine Sue Sanctitatis dicit quaIiter Sua Maiestas ad tutelam Christiune Religionis contra nefandum Turcarum Principem quam Sua Celsiludo pro animi sui magnitudine, et ficlci feruore communem sibi semper cum Sede Apostolica bostem crediderit, et in quo supra virilem inexpugnabilem se murum et propugnaculum munitissimum profusis etiam opibus adhibuerit, ita ut ad rem persequendam nulla adhortatione et excitatione indigere uideatur, attamen Sua Sanctitas pastoralis officij sui esse duxit Suam Celsitudinem ad huius sanctissimi operis prosecutionem et perseuerentiam plurimam adhortari, ad quam prosequendam et feliciter absoluendam et peragendam nulla meliori ad inuadendum hostem uia esse uidetur quam per suam Maiestatem rem aggredi, ut etiam de presenti huic sancte expeditioni operáin dare incepit, adhortando plurimos Cliristianos Principes et Potentatus ad tam sancti operis expeditionem, sicut etiam Maiestas sua per Franciscum Bandinum Familiarem suum per amplius potuit intellexisse, Sit Sua Sanctitas insuper bono animo et bona spe, quando inter curas et seriem rerum suarum nihil est quod