Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

quam sui predecessores Illuslrissimi omnes obedientissimos filios sese Apostolice Sedis exposuerint, misit Nuncium ad suain Maiestatem, quod Celsitudo Sua intelligat non esse menlem Sue Sanctilalis, si Archiepiscopus aliquid deme­ruisset, lentasset, et aliquid aut quidquam in Statum Sue Maiestatis molitus fuisset, ut iinpune illud ei esset, sed ut cau­sam ipsam diligenter audiat ac mature erimina et objecta in ipsuin Archipiscopum intelligat et examinet, quo Sue Sancti­tati cum ad illám regredietur cum Dei timore referre possit, que reperierit ad eífectum , Sua Sanctitas autem consilio et assensu fratrum suorum Sancte Romane Ecclesie tamquam de maioribus causis ex his legitime deducentur canonica iudicare ualeat. Adhortabitur itaque Nuntius quanto poterit studio Suam Celsitudinem, quod pro Deo proque decore Sue Maiestatis di­ligenter aduertat iudicium quod futurum est de dicto Archie­piscopo tale esse, ut legitimum semper et omni tempore con­ferri possit; scilicet ut locus talis Judicij delegatur,qui dicatur in manu Regia esse, ne in carcere Episcopus causam suam dicere cogatur. Vnum proponat in primis Nuncius, Romanam Curiain et Sedem Apostolicam, ad quam Judicandus et exami­nandus mitti cotnmode sub infraseriplis obligationibus posset, conducet eniin honori et glorie Sue Maiestatis apud Sedem Apostolicam illum reum eriminis si forte fuerit iudicare, apud quem emuli aliqui conati sunt el Maiestati Celsitudinis Sue hoc ipso solo facto detrahere. Quod si ad hanc rem adduci non possit, instet quod locus iudicij eligatur minus iurisdictioni Regni subiectus, ul est Strigonium, que Regem medietate non recognoscit, aut vei noua Ciuitas aut locus aliquis illi finitimus, in quo Archiepiscopo 11011 desit libera sui facultas ut in sua libertate positus omnibus metu timore et impressione cessan­tibus exeipere erimina sibi obiecta possit. Agitur enim de Ar­chiepiscopo et christo Domini, qui membrum est Sancte Sedis Apostolice, quam semper Sua Celsitudo pro animi sui magni­tudine et fidei feruore et obseruantia uenerata est, meminetque illa eundem illum esse Archipiscopum, de cujus causa agitur, quem alias Sua Maiestas ad majora promoueri apud Sedem Apostolicam supplicabat. Et si forte Regia Maiestas offerret

Next

/
Thumbnails
Contents