Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

ipsi Nuncio dare ad manus Archiepiscopum ut de illo custo­diendn curam suinat, aduertat Nuncius non prius, si sibi uidea­tur ipsum capere, quani cum Domino Rege de modo cautionis ut infra sequitur conueniat, ne ipsum curam sumere opporteat de Archiepiscopi fideli custodia, idcirco cogitet non prius in loco liberó ponendum est-e quam conuenerit cum Rege de modo cautionis videlicet an per íidei iussiones hominum ipsius Regis sub penis pecuniarijs an censuris eeclesiasticis prefato Domino Regi consultum esse crediderit quod illum Judicio sistent, aut si forte homines Regni ob id quod Regem ipsum putent infensum esse Archiepiscopo, obligationi et fide iussioni nolint accedere, tunc Nuncius apud Regem ipsum instet ut pla­ceat iuratum Archipiscopum dimit!ere cautioni, ut iura uolunt, sub ecclesiasticis censuris et pecuniarijs grauissimis penis, quibus addat quod Archiepiscopus ipse promittit, quod quoties et quando fugám arriperet et sui in iudicio et coram ipso Nuncio presentiam non facérét, extunc ipse confitetur obiecta omnia erimina contra eum esse uera eaque legitime constare, habere­que illa pro notorijs etiam facti permanentis, ut nulla amplius ad ea probanda probatio requiratur, sed sola fuga sua facta esse notoria etiam absque alia citatione aut declaratione cen­seantur, uelitque ipse Archiepiscopus Ecclesiam suam Colo­censem, cui preest et cetera alia ecclesiastica beneficia que ob­tinet haberi pro uacantibus, cui et quibus e.\ nunc in inanibus ipsius Nuncij nomine ipsius Sanctissiini Domini Nostri recipi­entis et ad id tenore presentium speciale mandatum habenlis omne ius, si quod in et ad illám seu illa competit aut competere posset resignat, atque cedit, liceatque ipsi Regi pro alio idoneo in dicta ecclesia et ceteris alijs beneficijs Sanetissimo Domino Nostro et sedi Apostolice supplicare, quibus Sedes Apostolica prouideat prout ipsi Domino Regi ut de ampliori forma talis cautionis melius uisum fuerit. Ónod si iuratoria uel fideiussoria cautione premissa nollet Rex eum dimittere sed custodiendum dare uelit ad manus ipsius Nuncij. Tunc Nuncius mature et diligenter caueat 11011 capere Archiepiscopum ad manus suas et per suos homines ad custodiendum suo nomine tradat, in qua custodia nihil preter auctoritatem suam interpona

Next

/
Thumbnails
Contents