Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
tienda ducatur. Et si preterea pars que ibi succubuerit satisfactionem impendere recusaverit, altéra utcumque poterit, reum ad salisfactionem postea liberam cogendi habeat facultatem. Ad conquerendum autem et cogendum simulque ad satisfaciendum in hoc casu septem integre Ebdomade exnunc prcfixe intelligantur, quibus completis, si ut prefertur satisfactum non fuerit, Pars lesa tandem ut premittitur reum ad satisfaciendum cempellendi liberam habebit facultatem. Item quod Illustrissimus Dominus Albertus Dux nomine et in persona Cesaree Maiestatis debeat tam in Austria, quam Styria et Carinthia aliquos notabiles Capitaneos et Locuintenenles eligere, similiter etiam Regia Maiestas in omnibus eisdem Provincijs faciat, et si durantibus Treugis inter subditos partium diírerentiam aliquam oriri vei dampna cominitti contingat, Treuge per hoc violate non intelligantur, sed Capitaneus vei Locumtenens partis lese alterius partis Capitaneum vei Locumtenentem requirat et ammoneat, ut commissa rectificet, quod ille facere teneatur. Vei conveniant ijdem Capitanej aut Loeumtenentes in aliquo loco communi et commissa hona inter se fide et amicabiliter componant et emendent. Quodsi per Capitaneum vei Locumtenentem prius per adversam partém aminonilum et requisitum infra tres Ebdoinadas (quod absit) satisfactum non fuerit, vei reum ad satisfaciendum compellere non potuerit, utraque Pars postea infra spatium quinque Ebdomadarum computatis dictis tribus Ebdomadis insurgere et communi auxilio illum per omnia retnedia astringere teneantur. Si vero altér Capitaneorum vei Locumtenentium requisitus per alterum recusaverit, aut neglexerit insurgere, in hoc casu citetur ille coram Principe Partis sue et eius sumino Locumtenente in Austria, et ibi tamquain principális de omni damno et malo commisso respondere teneatur. Ubi si convincetur tandem per Principem aut dictum suum Locumtenentem ad salisfactionem infra spatium duarum Ebdomadarum compellatur. Si vero Princeps aut Supremus ille Locumtenens compellere illum noluerit aut neglexerit, altéra pars postea utcunque poterit reum ad satisfaciendum liberam cogendi habeat facultatem, presentibus Treugis salvis semper remanentibus, Hod adiecto, Quod in tali casu in absentia Prin-