Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

cipis, de presentia Supremi Locumtenentis ad Principem appel­lalio inhibita intelligatur. Item quod si quis forte arcem vei Locum munitum haberet, et sub illius confidentia mala in par­tém adversam sub his suíferentijs pacis committeret, requisi­tus autem per utriusque partis Capitaneos vei Locumtenentes infra spatiuin trium Septimanarum emendare recusaret, tenean­tur postea ipsi Capitanei vei Locumtenentes intra quinque Ebdo­madas insurgere, arcem expugnare et diruere, Bona vero illius tam mobilia quam immobilia iuxta Gentium numerum inter se partiri. Ouod si Capitaneus vei Locumtenens, de cuius parte reus fuerit, penes alium arma capere et eum iuvare neglexerit, citetur ut supra corain Principe partis sue, vei eius Supremo Locumtenente , in Austria , et similiter servetur modus supra deciaratus. Item quod durantibus his Treugis, per decursum Danubij duo tantummodo Vectigalia, vulgariter Aufslog appel­lata, unum pro Regia Maiestate, reliquum nomine Cesaree Ma­iestatis pro Illustrissimo Alberto Duce erigantur, et universe alie exactiones deinceps cessent et aboleantur. Pro Regia au­tem Maiestate in Inferiori Austria ubi voluerit, Pro prefato autem Illustrissimo Domino Duce in Austria Superiore in Locis Cesaree Maiestati subiectis , ubi scilicet voluerit, exigatur. Talis autem modus perutramque partém in eiusmodi exactione servandus erit, Ouod quantum una pars exigit, tantundem et altéra exigat, Et quod Exactores Illustrissimi Ducis de omni­bus navibus et rebus descendendis Boletam seu Schedam ad Exactores Regios dare teneantur, et e contra, Ut autem Exa­ctores partium fideliter hoc inter se faciant, et exequantur, uterque Princeps suos Exactores ad hoc Juramento adigere teneatur. Item conventum est, Ouod si qui deinceps telonia vei alias quascunque iniustas exactiones ultra premissas in Danubio facere attentarent, utraque pars sibi subiectos tam per Expugnationem Castrorum, quam alia omnia remedia ne­cessaria ad hoc compellere teneatur. Et si altér alterius in hoc casu favore auxilo et consilio egeret, requisitus concurrere teneatur. Tandem vero devictis illis partes iuxta gentium sua­rum numerum Bona illius inter se patiantur. Quod si alicuius Partis subditi non cessarent ab eiusmodi exactione, vei pars

Next

/
Thumbnails
Contents