Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

indicant, et ad vnum diem per ipsos prefigendum Vniuersiíatem vestram nemine penitus excepto personaliter conuocent. Requi­rimus igitur Fidelitates Vestras et mandamus Vobis , et vnicui­que vestrum liarum serie striciissime, quatenus liabita presen­cium noticia iuxta requisicionem et informacionem prefatorum Johannis Thuz de Lak, et Ladislai Bani ad diem, et locum, quem ipsi vobis prefixerint, conuenire, et congregacione babita vos ipsi vnumquemque tam Magnatem, quam Nobilem cuiusuis status et condicionis possessionatum hominem connumerare, et quot quisque homines ad defensionem et preseruacionem eius Regni nostri pro viribus suis et pro faculiate disponere possit, fuleliter computare, et estimare debeatis, decernatisque sub pena debita, ut iuxta connumeracionem et dispositionem vestram eo numero, quo Vos in ea Congregacione indixeritis, quocies pro defensione eius Regni nostri opportunum fuerit, vnusquis­que personaliter insurgere debeat, et teneatur. Volumus autem vt in eadem Congregacione vestra pari voluntate eligatis Capi­taneum specialem, qui vobis magis idoneus uidebitur, qui vna­cum ipso Bano nostro defensioni Vestre assidue inuigilare, et quocies oportunum foret, iuxta disposicionem Vestram omnes ad insurgendum compellere, vosque et Regnum illud ab hostium incursionibus precauere debeat et defensare, interea vero ut vos et vestri Regnicole, eius Regni nostri vires eo facilius re­sumere, et defensioni communi eo feruencius intendere possi­tis, et valeant, id ex speciali gracia duximus vobis annuendum, ut hinc ad quatuor annorum spácium, ab omni solucione Taxe exempti sitis, et penitus supportati. Dátum in Ciuitate nostra Corneuburg in festő beati Luce Evangeliste Anno domini Mil­lesimo quadringentesimo Septuagesimo Septimo. Regnorum nostrorum Hungarie etc. Anno vicesimo, Boheinie vero Pray kézirataiból XIV. köt. 105. 106. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents