Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
Sanctitas Sua has promotiones gratissimas futuras Sue Maiestati, cum presertim Sua Imperialis Celsitudo tot et tanta etiam uiuente Domino Coloniensi predefuncto amoris et benevolentie signa presetulisset erga modernum Archiepiscopum, ita ut pro eo et Ecclesie ipsius iuribus etiam arma sumpserit et personaliter in Castris ipsius fuerit, putauit igitur Sua Sanctitas ex hoc maximé complacere Maiestati Sue. Nam de Conseruatore Moguntino quis credere unquam potuisset rem illám aliter quam gratissimam ei futuram, cum presertim Conseruator datus abNepos sit sue Cesaree Maiestatis, ac sepissime per Suam Maiestatem ad beneficia et Ecclesias Commendatus. Preterea quia in instructionibus datis ipsis Oratoribus in Yrbe Maiestas Imperialis dicit non facile obsisti posse potentie Turcarum, nisi concurrentibus ad hoc omnibus Principibus et Potentatibus Christianis, quod non posset fieri nisi per Conuentum generalem, et si idem Sua Maiestas ab Oratore peteret aut mentionem facérét de huiusmodi conuentu generáli, poterit bono modo respondere quod S. D. N. in hoc non discrepat a Sue Cesaree Maiestatis uoluntate et iam conuentum Romé celebrandum indixisse, utpote cum nullibi commodius , et ad presentis temporis necessitatem agi possit, sed quoniam hostes communes undique actu urgent, et terra per Germaniam et Hungáriám, et mari per Italiam, utilius quin potius necessarium existimatSua Sanctitas prius agi et tractari quomodo pro necessitate presenti eorum furori obsistatur, et ad hoc summa celeritate opus est, que si indiceretur conuentus generális pressari non posset, multum enim temporis et more interponeretur, antequam tot Principes per se uel Oratores suos conuenirent, qui exspectantes tempus conuentus generális nullám prouidentiam facerent. Interea uero temporis, quo hostes fidei in Christianos debacharentur , postquam Nobis Deus gratiam dedit particularibus copijs et exercitu Sue Maiestatis et Regis Hungarie per Germaniam et Hungáriám , ex Italia uero Maritimis Classibus hostium furori obsistendi, tunc agi poterit de maiori et magis uniuersali exercitu aggregando, et de aggrediendis ipsorum locis Turcarum , et ulciscendo Christianorum sanguinem , qui eíFusus est. Habét etiam Dominus Orator ex Instructionibus