Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
Episcopi Alexiensis, quas transscribi fecit, multas responsiones ad ea de quibus conqueri communiter sólet recentiora et nouissima. Cum Serenissimo autem Rege Hungarie post benedictionem et salutationem, eadem que cum Maiestate Imperiali de periculis communibus Turcarum repetet, que dicere poterit nulli magis nota esse quam Serenissime Sue Maiestati, que hactenus tamquam inuistus pugil contra communes fidei hostes, accerrime pugnauerit semper, ac de eis plurimas uictorias so-lus cum eorum strage reportauerit. Dicit propter bee tam egregia facinora nomen eius ubique Terrarum celebre esse ac gloriosum, quippe qui solus in Bohemia contra Hussitas hereticos insurrexit, quos etiam pro maiori parte contriuit, Contra Turcas uero incessanter pugnauit, addendo cetera que ad eum laudandum et celebrandum ut bene meritus est, dici possunt. Proinde Hortabitur, rogabit, monebit nomine S. D. N. Maiestatem Suam, ut hanc singularem glóriám et honorem, quem apud Reges et Principes omnesque nationes rebus pro fide Catholica clarissime gestis sibi peperit, conseruare uelit usque in finem. Id autem erit si Maiestas Sua in animum induxerit mutuas discordias inter eum et Maiestatem Cesaream exortas aliquo bono modo componere ac omni conatu bellum pro fide Catholica et Christiana Republica tam periclitante ut hactenus cum summa glória fecit continuare. Poteritque in hoc facere oblationes S. D. N. videlicet de subsidijs mittendis in futurum commemorare, eique tempestiue et cum dexteritate, quod semper Apostolica Sedes et precipue S. D. N. eum peculiari loco habuit, omnibusque quos potuit temporalibus et spiritualibus fauoribus prosecutus est, mittendo pecunias, subsidia, indulgentias, Jubilea, et quecunqüe alia facere potuit, nec in futurum eum ullo modo deseret, nam et in presenti Diéta, quam nuper Romé celebrauit Sanctitas Sua, precipuam curam habuit de subsidio M/CC ducatorum Maiestati Sue mittendo, — ponebat Sua Sanctitas speciali contemplatione Maiestatis Sue. Preterea ut cum Imperiali Maiestate ita cum Rege hortabitur eum, quod uelit aperire aliquos modos, quibus huiusmodi concordia tractari et concludi possit, qua Deo adiuuante,