Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
bis, quod S. D. N. a principio sui Pontificatus usque in hanc diem nihil magis cordi fűit semper, nihilque aliud die Noctuque uersatur animo quam ut sedatis dissensionibus atque discordijs Principum Christianorum communi consilio et uiribus immanissimis Nostre fidei hostibus Tureis occurri possit. Eam ob causam Sanctitatem Suam plures de latere Legatos et Oratores ad omnes pene Reges et Principes Christianos inprimisque ad suam Caesaream Maiestatem non sine grauissimis expensarum dispendijs misisse, nam interea temporis, quo Principes Potentatusque Christiani alterius suspicionibus, discordijs, bellisque se inuicemconterunt, ad id potentie Turce deuenerunt, ut iam toti Christiano orbi formidabiles immineant, maximé uero, ac precipue propriori periculo inclite Nationis Germanice, atque Italie cladem , uastitatemque quotidie inferunt, quorum crudelitati ac nefario furori cum nullus opportunior modus resistendi ullo unquam tempore fuerit, aut in presentiarum olTeratur, quam quodSua Cesarea Maiestas Serenissimum Hungarie Regem paterno amore amplectatur atque charitate, tam pro priuata enim beniuolentia, qua utrumque prosequitur, quam pro communi Christiane Reipubliee periclitantis causa, et pastoralis officij debito nihil magis dolenter et ucm lacrimis atque amaritudine cordis audiuit Sua Sanctitas, quam inter Cesaream Maiestatem Suam predictumque Regem post ultimam concordiam inter eosdem R. P. D. Episcopo Alexiensi tanto laboré partam, atque firmatam, nouas dissensiones et bellorum causas subortas, pro quibus iterum componendis atque sedandis cum omni celeritate R. P. D. Episcopum Asculanensem ad Cesaream Maiestatem Suam misisse. Intelli/ebat enim Sua Sanctitas nihil perniciosius istis temporibus Reipubliee Christiane accidere posse, non modo si bellum apertum, uerum etiam si aliqua leuis turbatio in tanto rerum diserimine exoriretur. Cum et Sua Cesarea Maiestas, et ipse Hungarie Rex situ atque opportunitate locorum que tenent, ac iuribus et potentia precipui sint ex his, qui Infidelibus obsistere possint. Cum autem Beatitudo Sua uideat in dies dissidia et dissensiones augeri potius quam minui, cum grauissimis cladibus