Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

utrinque illatis, Turce uero hoc temporis captata opportunitate, crudelius et maiori fiducia, atque apparatu, quam antea inter Gerinanie ipsius uiseera cedibus et rapinis ipsi debachantur, Italiam quoque maritima classe terrestrique exercitu aggressi Idrontem in Regno Apulie expugnauerint, ac quotidie etiam maiora moliantur, et sperent perfidissimi canes, quibus sole Christianorum Principum discordie animos faciunt, iamque eo res deducta uideatur ut nullum amplius procrastinandi reli­ctum sit tempus neque tergiuersatio aliqua sine extrema per­nicie Christianorum relicta sit. Habitis cum Reverendissimis Do­rninis Cardinalibus multisac uarijs íractatibusnihil magis eRepu­blica Christiana uisum est, quam reperire modum sedandi mu­tuas dissensiones Sue Cesaree Maiestatis, et Domini Regis Hungarie. His commemoratis rogabit D. Cesaream Maiestatem no­mine Sue Sanctitatis uerbis eíficacissimis, que pro sua pruden­tia in tanta re excogitare poterit, ut pro Deo pro imminenti Reipublice Christiane periculo pro honore et glória Sue Impe­rialis Celsitudinis pluris facere uelit communem Christianorum ac fidei Catholice causam quam priuatas quascunque dissen­siones et discordias, disponatque ad amplectendam aliquam uiam pacis atque concordie, qua ut in Domino sperat S. D. N. sequuta non dubitabit Sua Sanctitas, quin auxiliante Deo affli­cte Christianorum res in melius restituantur. Nam si ex Italia Classe ualida Turcarum loca depopulante ex Germania uero atque Hungaria terrestri bello contra eos insurgatur, nemini dubium esse potest, quod conimunes hostes multipliciter di­stracti, non solum a Christianis lacessendis desistere cogentur, uerum etiam Deo causam nostram agente, et pium Sue Cesaree Maiestatis desideriuin adiuuante ad sua ipsoruin loca tuenda sufficere non poterunt, cum presertim et situ et opportunitate locorum finitimorum et fluminum nauigatione ad loca Turca­rum, et robore et fortitudine militum nulli Principes Christiani magis idonei sint ad inferenda quelibet damna communibus fidei hostibus quam sua Cesarea Maiestas et Dominus Rex Hungarie. Hortabitur etiam Maiestatem Suam nomine Sue Sancti-

Next

/
Thumbnails
Contents