Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
et gratiam. Accepimus admodum displicenter, plerosque fore ex vobis, qui in nullo alio, preterquam in educillatione vinorum victum suum querere consuevissent, dumque labores montanarum istbic exercere deberent, cultores earum et laboratores, sepe sepius laboribus postpositis, in Tabernas confluerent, propter quod proventus nostri, qui ex illis fodinis nobis provenire deberent, plurimum diminuerentur, et montaniste qui fodinas colere faciunt, maxima exinde danipna susciperent, et nisi de remedio provideretur, etiam deinceps majora suscipere possent. Ne igitur per huiusmodi impedimenta culture fodinarum negligantur, sed potius ut unus quisque eo promtius, commodiusque huiusmodi culturis intendere valeat, firmitatein perpetuum valitura duximus sanciendum, et decernendum, sancimusque et decernimus per presentes, ut nullus omnino hominum in Civitate nostra prefata residentium, vina educillare et tabernas publicas a modo deinceps tenere presumat, nisi idem montanas quoque, cum molendinis et gasis (scilicet conflatoriis) colat. Ne autem propter facultatum penuriam aliquis vestrum se a cultura montanarum retrahere valeat, potestatem damus ut quot quot voluerint, ad levanda colendaque montana societatem facere et sub uno questu vina educillare possint. Alioquin his, qui montana colere recusaverint, educillationem vinorum et lucra tabernarum Regio edicto prohibemus, dantes plenariam facultatem Comitibus nostris illarum Montanarum, pro tempore constitutis, quibus et presentibus strictissime committimus et mandamus, quatenus omnium talium qui absque cultura montanarum sola educillatione vinorum questum inter vosfacerent, omnia bona et facultates pro Maiestate nostra occupare debeant et teneantur. Harum nostraruin vigore et Testimonio Litterarum medianté, Dátum in Rokospurga feria quinta proxima ante Dominicam Letare, Anno Domini Millesimo Ouadringentesimo Octuagesimo Primo. Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. vigesimo quarto, Bohemie vero duodeciino. ^elmecz városa levéltárából.