Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
Quoniam eadem Maiestas confidit vobis et Regno cum Responso satisfecisse, attento quod ipsum dominum Regem Ladislaum coronare et in ipso Regno ut supra tactum est wlt tenere Verum pridem Maiestati sue quandam viam proponi fecistis sic videlicet quod eadem Maiestas Regem Ladislaum post Coronacionem cum statu suo in Jaurino tenere deberet, ipsumque munire, et quod Sex vicarij deputati cum certo numero personarum se Maiestati sue deberent inscribere et prouidere se Regem Ladislaum et suam Coronam a Jaurino nullibi deducturos absque Serenitatis sue consilio, scitu et voluntate. Et quod eciam sua eadem Serenitas ad honorem Regni se vicereciproca eisdem vicarys obligaret, sine ipsorum Consilio scitu et voluntate Regem Ladislaum suamque coronam ad nullum alium locum ducere etc. quemadmodum illa omnia amplioribus verbis produxistis. Et quia via illa aliquantulum noua est, et per Regiam Maiestatem prius non intellecta Ipsa Maiestas in eadem matéria deliberata vobis dici fecit, exquo sue Maiestati prefatus patruelis suus ab Illustrissima matre sua et a principibus et subditis suis commissus est sub rnagna confidencia tamquam proximo consangwineo, Tunc non conuenit eidem Maiestati quod exparte persone prefati patruelis sui sueque corone quoquomodo erga aliquem se obliget aut inscribat. Sed Maiestas sua wlt tamquam proximus consanguineus personam et Coronam predictas tenere et conseruare libertatemque habere usque ad annos etatis legittime ut predictmn est patruelis sui prefati. Et preterea quod locus Jaurini non est accomodus ceteris Regnis et principatibus dicti patruelis. De Regimine vero Regni quanto melius Ilii prouidebitur, illud quidem ordinabitur pro bono et vtilitate prefati patruelis et Regni sui tantomagis eadem Maiestas de illo eontentabitur dispositaque est ad talia libenti animo consulere et iuuare. Et protanto est maiestatis sue conclusiua desideracio, quod sue Serenitati Castrum Posoniense ad manus suas nomine dicti patruelis sui, cuius de Jure est assignetur, vbi ad honorem et conplacenciam vestram atque Regni eundem patruelem cum corona sua locare intendit tamquam ad locum ceteris dominiis