Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
suis eciam accomodum, ibique statum suum disponere , Hungarosque et aliorum suorum dominiorum subditos secum habere usque ad annos maturitatis sue, vt premittitur. Ouodque vos velitis disponere, quod Prelati Barones et Nobiles viri exomnibus Comitatibus et sedibus Regni, Illuc ad Posonium conueniant, ibique tractari et conueniri debeat qualiter prefata Coronacio cum pace et vnitate Regni perfici possit et prefatus Rex Ladislaus cum corona sua post Coronacionem ad manus Serenitatis sue deueniat omni impedimento et dilacione semotis ibi eciam tractari poterit de varijs de Regimine et alijs neeessarijs rebus, adquas bene gerendás iterum fideliter Serenitas Regia consilio et auxilio assistere wult. Ista videtur Regie Serenitati legális via perquam patruelis sui Regnum suum assequi ipsumque Regnum pacem et concordiam adipisci, Et exinde ipsa Serenitas Regia apud consanguineos patruelis sui qui sunt potentes Reges et principes ceterosque dominorum suorum magnates, ad quos Maiestas sua eciam inittere intendit Decencius poterit excusari, Et si potestatem haberetis talia acceptandi Maiestas sua plurimum staret contenta. Si vero mandatum non habetis tunc Serenitas sua vos hortatur et petit, quatenus talia ad Regnum velitis deferre , si5i— que responsionem istam oblacionem et bonam disposicionem ac voluntatem sue Serenitatis exponere , diligenciamque facere, vt lle bonum assequatur elfectum Sueque Serenitati super illis ivotum reddatur responsum, vt per hoc prefatum Inclitutn Regnum ad pacem et quietem perueniat. Habetis enimiam portám pacis apertam, si eam introire volueritis in Serenitate autem Regia circa hec nil debetis deficere. In casu vero quo aliquis vobis aliud niteretur consulere vei persuadere, ad faciendam aliquam nouitatem aduersus patruelem suum in Regno illi nequaquam consentire velitis, quoniam vobis optime constat, quod ipse patruelis secundum deum et iusticiam , vester , et Regni illius verus heres , coronatus Rex et dominus existit, Exparte aui patris atque matris , Et per ipsum patruelem suum Regno pax dari poterit, et difficillime alio niodo quemadmodum ipsamet (igy!) intelligere potestis. Et is-