Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
predicti mod'erni temporis impacacitate et predictorum maleuolorum malicia, qui suis limitibus non contenti ad bona et iura ecelesiastica oecupanda diuersis aspirant trarnitibus atque módis, attentis et consideratis, ac eidem ecclesie, ne in suis Juribus ledi possit temporalibus, et detrimenta subire, sed quod feliciter gubernetur et preseruetur a noxijs, prouidere cupiens, ac sperans nihilominus de vite meritis morum venustate prudencia et teinporalium rerum circumspeccione alijsquc virtuturn donis Venerabilis domirii Nicolai Bodo Prepositi ecclesie Bachiensis, et signanter suorum fratrum proximorum et antenatorum laicorum, quibus in ipso Regno Hungarie notabili suffultus potencia ex utroque parente nobili prosapia ortus perhibetur, Ipsum dominuin Nicolaum Bodo Prepositum tunc personaliter inibi adstantem, sperans, quod id sciet et poterit ductore domino salubriter agere dirigere et feliciter adiinplere, in suum coadiutorem quo ad vixerit iuxta compactata modos et condiciones inter se ipsos, vt dixit mutuo factas, et ordinatas ac modo infrascripto articulariter descriptas eligendum nominandum duxit etdeputandum, imo elegit nominauit et deputauit mei et testium in presencia subscriptorum, forma autem et modus compactatorum, disposicionum et condicionum inter ipsos factorum et initorum prout per ipsos exstitit recitatum et in quadam certa papirea articulariter conscriptorurn et conlentorum sequitur in hec verba. primo quod ipse dominus Mathias Episcopus habeat et possideat Castrum Episcopale Sijmegh vocatum cum villa Nirragh et cum omnibus alijs villis et possessionibus, item decimis, nonis, censibus,collectis, taxis, datijs et alijs singulis prouentibus ordinarijs et extraordinarijs ad ipsum Castrum pertinentibus, et exigi solitis, necnon decimis Bladorum de Hossythoth et alijs villis sibi vicinis ad ipsum Castrum semper recipi consuetis. Item quod Idem Mathias Episcopus similiter habeat pro se et pro sua familia possesionem Peremarthon cum omnibus alijs villis, decimis quoque, nonis et alijs omnibus prouentibus, in quocunque consistant ad eandem Peremarthon spectantibus, in quibus ipse dominus Mathias Episcopus suos semper ponat et constituat Oíficiales, percipiatque ex eisdem omnes proucntus prenotatos, et neque prefatus Nico laus Bodo Coadiutor vei Gregorius Bodo fratres eius seu familia-