Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

res eorundem se unquam intromittant quouismodo de eisdem Deinde similiter Jdem dominus Mathias Episeopus habeat villám Germend vocatam prope Budám habitam cum Curia et domibus Episcopalibus ibidem habitis, et cum omnibus decimis et nonis vinorum et Bladorum, ceterisque dacijs. collectis imo cunctis terris, et prouentibus in quocunque consistant, vt supra, ad ipsas domos et Curiam episcopales pertinere ac exigi et congre­gari solitis pro sustentacione mense et residencie suarum Bu­densium, et nec ipsi Nicolaus Bodo aut Gregorius Fráter eius­dem seu ipsorum Officiales se unquam intromittant de eisdem modo superius specificato, Ceterum quod prefatus dominus Ma­thias Episeopus habeat potestatem cudendi monetam pariter cum Gregorio Bodo in Castro Wesprimiensi, de cuius prouentibus possit defendere et conseruare Castrum Wesprimiense quo ad suam partém, ipsum contingentem, si huiusmodi cusio monete succedet in ipsum Nicolaum Bodo coadiutorem, tunc et ipse si­mile faciat itidem, Preterea prefatus Dominus Mathias Episeopus circa omnia premissa omnium oppidorum, districtuum Villarum, Possessionum, et generaliter quorumlibet tenutorum et bonorum Episcopalium ubicunque existencium decimarumquoque, nona­rum, tributorum, datiarum, collectarum, munerum, exaccionum' taxarum, ordinariarum, et extraordinariarum, birsagiorum eciam vniuersorum et generaliter singulorum prouentuumet obuencio­num tam ex dictis Oppidis, districtibus, Villis, et possessionibus, atque bonis Episcopalibus, quam aliunde undecunque prouenire solitis, Item Cultellorum, decimarum Cultelli Germend minoris, Bladorum scilicet et vinorum et aliarum rerum decimabilium debet habere directam et equalem medietatem, ad quam semper pone habeat suos officiales decimatorum et factores ac exacto­rem et solicitatorem pro sue libito voluntatis, qui cum hominibus et decimatoribus dicti Nicolai Bodo Coadiutoris in huiusmodi di­cacione et exaccione simul et pariter procedant, Alia directa medietate eorundem salua et integra Nicolao Bodo Coadiutori remanente. Jnsuper quod prefatus Nicolaus Bodo de conferendis beneficijs et alijs rebus ac negocijs spiritualibus se non intro­mittat quouis modo, et quod dominis de capitulo ecclesie We­sprimiensis et vniuerso Clero non inferat et nec per suos inferri

Next

/
Thumbnails
Contents