Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
gem filium nostrum perdilectum iuxla antiquam ct laudabilem sepefati Regni nostri Hungarie consuetudinem hactenus inconeusse obseruatam, deuoluta legitime fore perhibetur, simul cum ounctis suis vtilitatibus et perlinencijs quibuslibet Locis scilicet Sessionalibus , ac terris arabilibus, cultis et incultis ,agris, pratis, pascuis, sijluis, nemoribus, rubetis, montibus, vallibus ac vinearum Promontorijs, aquisque et aquarum decursibus, et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus, quouis nominis vocabulo vocitatis ad dictam Possessionem rite et legitime spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis, et antiquis Limitibus, premissis tamen uti nostre narrata et exposita sunt Maiestati, sic Stantibus, et se habentibus ex certa nostre Maiestatis sciencia, et animo deliberato memorato Joanni fdio Bartholomei, ac per eum suis heredibus et posteritatibus uniuersis noue nostre donacionis titulo ac omni eo Jure, quo Nostram Maiestatem filiumque nostrum predictum Regem Ladislaum ac Sacram eius Coronam concernit, nostreque et eiusdem incumbit collacioni dedimus , donauimus, et contulimus Ymo damus , donamus, et conferimus Jure perpetuo , et irreuocabiliter tenendam , possidendam , pariter et habendam alienis fidelium nostrorum Juribus semper saluis, Harum nostrarum vigore et Testimonio Literarum mediante, Dátum Posonij feria quarta proxima post festum diuisionis Apostolorum, Anno domini Millesimo Quatringentesimo Ouadragesimo Secundo. A pannonhalmi convent levéltárából.