Házi Jenő: Sopron szabad királyi város története. I. rész, 6. kötet, Oklevelek és levelek 1482-től 1520-ig. (Sopron, 1928.)
Tartalomjegyzék - 37.
conclam Johannis Haberleitter, nunc vero consortis sue, necnon Johannis filii et Margarethe filie similiter eiusdem condam Jo hannis nominibus et personis, quod quamvis Nicolaus Haber leitter, avus dictorum puerorum tempore obitus sui nulluni testamentum facere potuit et neque fecerit, tarnen nunc certi ex vobis ipsum exponentem ac prefatam dominam, consortem suam, filiumque et filiam eiusdem vigore cuiusdam testamenti, quod nomine prefati Nicolai post eiusdem obitum dudum per dictum condam Nicolaum conditi fabricatum esset, manifeste impedirent et turbarent, super quo supplicavít idem exponens per nos de opportuno iuris remedio sibi providere et de aliis prenominatis subvenire. Et quia idem exponens íustum a nobis, racionique dignum postulare videbatur, ob hoc eiusdem suppli- cacione admissa volumus et fidelitati vestre mandamus firmiter, quatenus receptis presentibus causam prescripti testamenti- bre- viter et sumpmarie inter prefatum exponentem et prefatam dominam, consortem suam, filiumque et filiam eiusdem, necnon memoratos turbatores eorundem revidere, prescriptasque litteras testamenti diligenter exanimare et conspicere et exinde iudicium et iusticiam facere debeatis. Quod sí prefatus exponens ас alíi predicti iudicio vestro contenti non fuerint, volumus ac iterato vobis iniungimus, ut causam huiusmodi testamentariam absque omni difficultate et gravamine ipsius exponentis et aliorum pre- dictorum huius cause consorcium, quos exnunc presentibus in specialem nostram proteccionem recepimus et tutelam, in pre- senciam magistri thavarnicorum nostrorum regalium transmittere debeatis discuciendam, partibusque predictis coram eodem com- parentibus terminum vestris in litteris prefigatis congruentem ; secus non facturi. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude, feria secunda proxima post dominicam Judica, anno domini millesimo quadringentesimo octoagesimo sexto, regnorum nostrorum regalium Hungarie etc, anno vigesímo nono, Bohemie vero decimo septimo. Átírva Sopron város közönségének 1486 ápr. 14,-iki oklevelében. 37. 1486. Győr, ápr. 10. Benedek hantái prépost, győri kanonok és püspöki helynök a salzburgi egyházmegyei, wiesmati születésű Stanner Mihály papot a keresztúri lakósoknak, mint kegyúrnak,