Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)
dicto Santa Cini de Nogkallo, vt post mortem nostram ex dictis pecunys pro anima mea pias exsequias et grata subsidia facere et celebrare teneantur, Item Johannes Isten dictus de Agria tenetur michi VIII florenis auri quos pecierat a me ad iter Romanum, ex quibus duos lego Caustro (így) beate Marié virginis in Agria, Item duos claustro beati Nicolai confessoris de eadem, Item vnum lego ecclesie beati Mychaelis Arehangeli de eadem, Item vnum lego ecclesie beati Jacobi apostoli de eadem, Item vnum ecclesie beati regis Ladislai de eadem, Item vnum lego ecclesie sancti Stephani regis in Castro de eadem, Item Stephanus franciscy (így) de Bagath pecierat ad transitum Romanum VII1 florenos auri, et post recessum Romanum domine consorti eiusdem Stephani credidi XIIII florenos per centum denarios, Et tandem eidem Stephano íilio franciscy dedi vnum pelliceum valentem XIIII florenos per centum denarios, Econuerso autem idem Stephanus franciscy reliquit apud prouagio (így) vnam C r o m e n a m vnum Baltheum et vnum Cyfum argenteum, que commisi patri nostro et Blasio fratri nostro ut redimat ab eis, Item Johannes de Zevles inpignorauit michi vnum Cyfum argenteum pro duobus florenis per centum denarios, et commisi ut redimat a patre et fratre nostro. Item vnum c o nseruatorium penne quod solent in pileo ferre de argeuto factum lego magistro Johanni filio Stanislai domino nostro, Item paulus condam Judex de agria inpignorauit mihi quatuor Cyfos argenteos pro XXVIII florenis per centum denarios, quos commisi vt de patre et fratre nostro redimat, Item domina Elena consors dominiei inpignorauit mihi vnum Baltheum deauratum et duos Cyfos argentos in XXXV florenis per centum denarios et commisi vt redimat de patre et fratre nostro, Item valentiuo filio Blasy lego L. florenos per centum denarios et vnum Bambusium meum, Item omnia alia mea bona vbilibeth existencia lego et commito patri et Blasio fratri nostro. Executores vero huiusmodi testamenti nostri lego et commito diseretos viros dominos petrum plebanum de Kalló, Jacobum plebanum de Semyen, Jacobum plebanum de Tothkallo, nobilem dominam relictam magistri Stanislay, Item prouidos viros Petrum Judicem patrem meum et Blasium fratrem meum, Item Georgium dictum Santa, Gregorium de Buken et petrum dictum Mykotha Ciues de kalló, rogo et peto eos tanquam dominos et patres nostros, vt si mihi nutu diuino in hac peregri-