Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

A ráczi káptalan előtt a Bycchey nemzetségből való Myrce és Zazthfiai a Zagyra melléki Zazth nevű birtokot Bach mesternek, Thecus és Both comeseknek harminczegy márkáért eladják. 1256. Omnibus in Cbristo pie viventibus presencium noticiam habituris devotum Waciensis ecclesie capitulum salutem in domino Jesu, qui est salus omnium. De gestis hominum causa grandis emergeretur et dura calumnia, si ea que geruntur scri­ptis non firmarentur. Quare ad universorum noticiam tenore presencium volumus fieri manifestum, quod Dethricus filius Myrce et Lucha filius Zazth de genere Bycchey et de villa Bycchey constiterunt coram nobis ex una parte, et Bach magis­ter pro fratribus suis videlicet pro Thecus et Both comitibus et Andrea ex altéra, viva voce dicti Dethricus et Lucha sunt prote­stati terram suam nomine Zazth sitam super Zogua ab utraque parte (cum aqua) eiusdem Zogua certis metis distinctam, cum suis pertinenciis et utilitatibus predictis Thecus et Both comi­tibus, Bach magistro et Andree pro triginta et una marcis argenti nullis contradicentibus iure perpetuo ac pacifice vendidisse possidendam, summám vero pecunie idem venditores confessi sunt se habere in nostra presencia; ita eciam, ut si aliquis ex eorum cognacione pro iamdicta terra dictos Thecus et Both comites, Bach magistrum, Andreám, super emcione terre ante­dicte vellet infestare vei turbare, predicti Dethricus et Lucha a commetaneis et aliorum impeticionibus cum suis expensis et laboribus eos defendere et liberare tenerentur; ut autem emcio vei vendicio predicta robur optineat firmitatis et ad suos succes­sores possit firma et stabilis perseverare, ad peticionem parcium literas presentes alfabeto bipartitas et sigilli nostri munimine roboratas concessimus indulgendas, reverendis ecclesie nostre fratribus Gallo preposito, Gregorio lectore, Abraham cantore, Gurk custode, et ceteris deo devote ministrantibus, anno gracie M° CC° quinquagesimo sexto. Piros- fehér- zöld szinű selyem zsinóron függő monorii ép pe­cséttel, felül hét betű chyrographumával; eredetije a N. Muzeumban a gr. Forgács cs. ltárában. i

Next

/
Thumbnails
Contents