Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

Omode győri püspök bizonyságlevele Belkus fiának Simonnak a káhli várjobbágyok szomszédságában fekvő birtokáról és annak határ­járásáról. 1256. Omodeus dei gracia episcopus Jauriensis universis Christi fidelibus j)resentes literas inspecturis salutem in vero salvatore. Yestra noverit universitas, quod cum in diversis comitatibus super revocandis et restituendis terris a castris indebite aliena­tis iudices sive inquisitores a domino nostro Bela illustri rege Hungarie essemus constituti, inter cetera Symoun filius Belkus et consanguinei eiusdem, ad nostram accedentes presenciam, a nobis diligenter postularunt, ut terram suam hereditariam Cald vocatam, licet nihil litis vei quescionis cum aliquo commetane­orum suorum vei quovis alio haberent, super ipsa diligenter inspiceremus vei inspici faceremus, et inspecta metatim privile­gio nostro muniremus. Nos igitur ipsius iustis precibus inclinati, quia et per supplices et occultas inquisiciones dictam terram nobis veraciter constitit esse Symeonis et cognatorum ipsius heredita­riam, virum discretum dilectum et fidelem nostrum Demetrium sacerdotem ecclesie nostre canonicum transmisimus super terram memoratam, qui convocatis super eam commetaneis, nullo pe­nitus contradictore existente, per metas antiquas eundo circuivit ipsam terram, et metas eius fideliter rescriptas per eundem nos­tris literis redigi fecimus presentibus ne aliquo temporis curriculo idem Symeon vei sui consanguinei et eorum successores valeant per quempiam impetiri. Cuius terre mete hocordine distingun­tur: Prima meta incipit in monticulo Kotpan vocato a septem­trione, habens commetaneos populos castri de villa Cald, quorum nomina sunt: Paulus Cozma Martinus et Deme, deinde progre­ditur versus orientem et vádit ad locum, qui vulgo vocatur Holofa, ibidem habens tres metas, abinde vádit directe ad orien­tem, et pervenit ad puteum Sumptu et ibi sunt salices, ex inde pertransiens nemus quod kurus dicitur, vádit per metas ad inda­ginem que gath dicitur et ibi sunt mete, habens commetaneum comitem Henrandum; inde vero egrediens ad meridionalem partém, pervenit ad terram ecclesie sanctorum Cozme et Dami-

Next

/
Thumbnails
Contents