Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

IV. Béla király a Galgócz váréihoz tartozó Manya nevű Zsitva melléki birtokról szóló 1249-ben kelt adománylevelét András főtárnok­mester részére átírja, és újabban megerősíti. 1256. máj. 15. Bela dei gracia Hungarie Dalmacie Croacie Bame Servie Gallicie Lodornerie Cumanieque rex omnibus presentem pagi­nam inspecturis salutem in vero salutari, regie convenit excel­lencie donaciones suas factas fidelibus conservare, ea vero que sunt presumcione cuiuspiam occupate, in statum debitum refor­mare. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod cum per totum regnum nostrum de baronum nostrorum consilio iura castrorum nostrorum indebite occupata ipsis castris restitui faceremus, inter cetera Andreas comes tawarnicorum nostrorum dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens presenciam, nobis humiliter supplicavit, ut terram Manya sitam circa fluvium Sytua in comitatu de Golgouch, quam a dicto castro Golgouch eximendo eidem Andree comiti duxeramus conferendam, sufficientem in terra arabili ad quatuor aratra et circa duo aratra de feneto et nemore, sicut in literis venerabilis patris Benedicti archiepiscopi Strigoniensis aule nostre cancellarii dilecti et fidelis nostri, cuius inquisicioni quantitatem seu qualitatem terre memorate commiseramus, plenius continebatur, ipsum permitteremus ex gracie nostre plenitudine possidere; et super ipsius terre collacione a nobis sibi facta nostrum privilégium exhibuit, cuius tenor talis est: Bela (stb. 1. Fejér i. m. IV., 2., 54. lap) Nos igitur precibus eius­dem Andree comitis inclinati, dictam terram Manya ut premisi­mus eidem relinquentes, presentibus privilégium nostrum duxi­mus innovandum et eciam confirmandum. In cuius rei perpetuam firmitatem literas nostras dedimus duplicis sigilli nostri muni­mine roboratas. Dátum per manus magistri Smaragdi electi Albensis aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini M° CC° quinquagesimo sexto, idus (így) May, regni autem nostri anno vicesimo primo. Rózsaszínű és sárga selyem zsinóron függő pecsét nyomaival; eredetije a N. Muzeumban, a gr. Forgács cs. ltárában.

Next

/
Thumbnails
Contents