Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
dentes ad nos fideles nostri filii Wydo comitis de Weglia, videlicet Ihonnes Feldrycus Bartholomeus et Wydo, presentaverunt nobis quedam rescripta, asserentes ipsa esse exemplaria privilegiorum antecessorum nostrorum, videlicet avi nostri Bele bone recordacionis et patria nostri Andree quondam regum Hungarie illustrium, quorum originalia propter discrimina itineris que tunc imminebant sicut dicebant non poterant apportasse, postulavernnt autem hec eadem nostro privilegio confirmari, maximé cum ipsa fuissent sub sigillis quarumdam authenticarum personarum allata, quibus fides pene (így) poterat adhiberi. Nos itaque tempore necessitatis considerat(o), cum nos persecucio impelleret tatarorum et ipsorum non modicum indigeremus servicio, tenore rescriptorum qui inferius adnotabitur, observato, nostris literis et duplicis sigilli nostri munimine decrevimus roboranda, ita tamen, quod suo loco et tempore ad exhibicionem originalium predicti filii Wydo comitis teneantur, et nova de veteribusretineantfirrnitatem; adicientes quod iidemipsis se obligantibus, cum circa maritima venerimus, donec ibi moram fecerimus, cum duabus navibus que vulgariter galva et sagiccea (vagy sagittea) vocantur, teneantur deservire, sed postquam de maritimis recesserimus, prioribus obligabuntur condicionibus, que in memoratis privilegiis continentur. Preterea constituimus eisdem assummentibus, quod racione terre existentis infra ducatum Sclavonie que Wynadol vocatur, quam ipsi ex donacione patris nostri possidere dinoscuntur, cum tribus militibus armatis decen(ter et hone)ste nobis servire tenebuntur, quod minus bene explicatum fuerat per hoc verbum assistat contentum in privilegio patris nostri, extra regnum autem nostrum, cum exercitus croathicus fuerit convocatus, cum duobus tantummodo militibus deserviant, sed intra regni nostri limites cum tribus militibus sicut est predictum; ad alia vero nullatenus ipsos esse volumus obligatos. Tenor autem privilegii Bele avi nostri quondam incliti regis Hungarie talis est: In nomine (stb. 1. III. Béla király 1193-iki oklevelet Wenzel XI. 325. lap. és Fejér 2. 292.) Tenor vero privilegii regis Andree patris nostri talis est: In nomine (stb. 1. II. Endre király 1223-iki oklevelét Fejér III. 1. 403. 1.) Dátum apud Tragurium, sexto idus Marcii, anno domini Millesimo CC U quadragesimo primo. Regni autem nostri anno septimo.