Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

pertinentes, per magistrum Stephanum comitem de Wgacha reambulari fecissemus, et easdem per quoscunque indebite occupatas ad predium nostrum de Wgacha applicari fecisse­mus, idemque magister Stephanus, quandam villám Kerezthwr vocatam reambulando, ad ipsum predium nostrum applicare voluisset, magister Johannes filius Gabrielis super reambula­cione seu applicacione predicte ville contradixit, asserens ean­dem villám per regem Stephanum clare memorie et demum per regem Ladizlaum filium eius, pro meritoriis suis serviciis sibi fore collatam, cui idem magister Stephanus terminum assignavit competentem coram nobis, comparendi, et sua instru­menta quibus mediantibus ipsam villám Kerezthwur possedit, exhibendi; adveniente itaque ipso termino, cum idem magister Johannes sua voluisset instrumenta exhibere, nos ad maiorem rei certitudinem ipsi magistro Johanni imposuimus, ut sua instrumenta exhibere debeat in congregacione nostra generáli; quo termino adveniente, quia presente venerabili patro Lodo­merio dei gracia archiepiseopo Strigoniensi aliisque baronibus et nobilibus regni nostri nobiscum assidentibus, constitit nobis predictam villám Kerezthwr ipsi magistro Johanni per memoratos reges fuisse collatam, nolentes nos cuiquam in suo iure deesse, ipsam villám Kerezthwr, cum omnibus suis utili­tatibus et pertinenciis universis, reliquimus ipsi magistro Johanni et per eum suis heredibus heredumque suorum succes­soribus perpetuo possidendam, tenendam et habendam, prout in privilegiis Stephani et Ladizlai iliustrium regum Ungarie plenius vidimus contineri. Dátum subtus castrum Kwzeg, in festő beati Mathei apostoli, anno domini M° CC° nonagesimo sexto. III. Endre királynak 1209-ben Gábor fia János mester kérésére privilegialis alakban kiadott átiratából 1. alább. Közli: Ivomáromy András.

Next

/
Thumbnails
Contents