Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

cum eodem Bench iurarent super eo, quod antequam processe­rint ad divisionem communem, ipsum molendinum ab ipsa divi­sione sit decluctum, extunc idem Bench habere debeat, sicut ha­buit ab antiquo, ipse Bench super premissis articulis iuravit coram nobis, pars vero de ipsius Bench iuramento contenta, reliquo­rum trium coniuratorum ipsius iuramenta relaxavit, et illud molendinum cum tribus iugeribus terre ad usum ipsius molen­dini pertinentibus, eidem Bench et heredibus suis pacifice et quiete possidendum reliquerunt, et illa tria iugera terrarum ita distinxerunt, quod illud molendinum a parte aquilonis in aqua Thornua est situm, et debet fieri in medietate mensure unius iugeris sive longituclinis, et illa tria iugera in longitudine equa­lia ante ipsum molendinum versus aquilonem cum latitudine debent adiacere. Item quod omnis discordia rixa et contenciones sopiri possunt inter eos, omnes literas suas, tam videlicet nostras super obligacione triginta marcarum confectas, quam alias om­nes in processu negocii usque modo invicem impetra­tas, c-assas reddiderunt et inanes, ita ubicumque exhibite fuerint pro inanibus habeantur, et pars que exhibuerit, ante litis ingres­sum quinquaginta marcas solvere teneatur; hoc eciam inter­posito et assumto, quod si qua parcium eciam predictam com­munem divisionem vellet retractare, similiter ante litis contesta­cionem penam triginta marcarum solvere teneatur. Cursus autem metarum sive distincciones divisionis prenotate tales sunt: imprimis a meridie iuxta aquam Thornua a parte terre Dewe­clier sub duabus arboribus egerfa dictis sunt due mete, inde directe venit versus aquilonem ad quandam viam erbosam, ubi sunt tres mete, eundo abhinc vertitur versus orientem in lati­tudine duorum iugerum, ubi sunt due mete, abinde venit iterum ad aquilonem, ad quoddam nemus Wenyz vocatum ubi sunt due mete; eundo in eadem plaga venit ad finem eiusdem nemoris et facit angulum, ubi sunt tres mete, abinde reflectitur versus occi­dentem et venit pirum sitam in nemore Bolgarh tam, eundo sic iterum vertitur ad aquilonem ad aliam pirum sulo dictam, ubi sunt et facit angulum ubi sunt tres mete, ab hinc revertitur ubi sunt tres mete; inde venit iterum ad aquilonem et eundo sic inter Thome martiris facit angulum ubi sunt tres mete, abinde protenditur ad

Next

/
Thumbnails
Contents