Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
ked mixtim habere dicuntur, remanente; ipsum autem Trepk in corporalem possessionem eiusdem terre Kulked, per Zochud filium Bot hominem nostrum cum testimonio conventus sepedicti, presentibus omnibus commetaneis et vicinis etnon contradicentibus, sicut in literis eiusdem conventus vidimus contineri, fecimus introduci. Ut igitur huius nostre collacionis seu donacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec processu temporis possit in irritum retractari, presentes concessimus literas, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis viri magistri Benedicti sancte Strigoniensis ecclesie electi, perpetuique comitis loci eiusdem, prepositi Budensis, aule regie vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini M°CC°LXX° quarto, XIIII° kai. Septembris, regni autem nostri anno secundo; venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Waciensi, aule domine regine cancellario, Paulo Wesprimiensi, aule nostre cancellario, Thimotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transilvano episcopis, ecclesias dei feliciter gubernantibus; Dionisio palatino comite de Oclich, et iudice comanorum, Herrico bano tocius Sclavonie, Nicolao voivoda Transsilvano comite de Zonuk, Nicolao iudice curie nostre comite de Gechke, Iwachino magistro tavarnicorum nostrorum, Beynoldo magistro dapiferorum nostrorum comite Zulgageuriensi, Herbordo magistro agasonum nostrorum comite de Barana, Nicolao magistro pincernarum nostrorum, Moys magistro tavarnicorum domine regine comite Simigiensi, Paulo bano de Zeurino, Johanne comite Supruniensi et aliis quampluribus comitatus regni tenentibus et honores. III. Endre király 1291-ki átiratából, 1. alább; kivonatát közli Wenzel, XII. 82. 1.