Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

eiusdem ab antiquo possedissent, et privilégium suum super ipsa terra confectum combustum casualiter exstitisset. Nos vero peticionem predicti Thome iustam et legitimam esse attenden­tes, sicut idem comes Michael nobis retulit, maximé pro eo, quia ipsa collacio patri predicti Thome ante adventum tartarorum per predictum karissimum patrem nostrum facta fuerat, super stabilitate eiusdem terre, ipsi Thome privilégium nostrum con­cessimus duplicis sigilli nostri munimine roborando. Dátum per manus magistri Benedicti Orodiensis ecclesie prepositi aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno domini M° CC° septuagesimo secundo, pridie kalendas Április, indi­ccione XV. regni autem nostri anno secundo; venerabilibus patribus Ph(ilippo) Strigoniensi, Stephano Colochensi aule regie cancellario et Johanne Spalatensi archiepiscopis, Lam­pertho Agriensi, Brykcio Chanadiensi, -Job Quinqueecclesiensi, Philippo Wachiensi, Paulo Vesprimiensi, Tymotheo Zagra­biensi, Lodomerio Varadiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transilvano episcopis, ecclesias dei feliciter gubernantibus; Moys palatino comite Supruniensi et iudice cumanorum, Ni­colao iudice curie regie, comite Simigiensi, Egidio magistro tovarnicorum, comite Posoniensi, Joachino bano tocius Sclavo­nie, Matheo voyvoda Transilvano comite de Zonuk, Laurencio bano de Zeurino comite de Dabaka, Petro magistro dapifero­rum comite de Guechke, Alberto magistro agasonum comite de Scybinio, Philippo magistro pincernarum, Paulo comite Ba­chiensi, Gregorio magistro tovarnicorum domine regine comite Castriferrei, Ponyth bano comite Zaladiensi, Michaele comite Nitriensi et aliis quampluribus comitatus regni tenentibus et honores. Zöld czérna zsinóron függő teljesen ép kettős pecséttel; erede­tije a N. Muzeumban a gr. Forgách cs. ltárában. Hazai Okmánytár. VIII. köt. 10

Next

/
Thumbnails
Contents